Nunc ergo Historia quam maxime nobis opus est, quae doceat nos, qua moderatione, qua temperantia instituta nostra reformemus; quae ostendat nobis rectam, qua procedere debeamus, viam, ne cursu intempestivo aberrantes, in extrema discrimina praecipites agamur ...
Omnium iccirco proborum animos Eminentissime Princeps Tibi devincis, dum Monumenta haec istis in rerum adiunctis prelo subiicis. Ecclesia enim Strigoniensis a primis initiis mater erat et magistra omnium totius Regni ecclesiarum et Antistites eius primi inter ecclesiasticos et seculares principes, qui Regibus consilio et auxilio in omnibus arduis et secretis Regni negotiis debebant assistere, quorumque illi praesentia vix in brevi carere poterant.[1] Monumenta igitur haec etiam praecipua Acta historiae nostrae, modernis novatoribus numquam satis commendanda, comprehendent.
[1] Verba sunt Belae IV. Regis. Vide pag. 407.