Dignum itaque omnino opus hoc est magnis, quibus undique excellis, virtutibus, nec immerito, magnis licet pressus oneribus, magnas infundis, devotus in decessos et providus in futuros, in opus hoc opes. Mira enim hac liberalitate Tua fontem aperis integerrimum, spissa seculorum caligine obrutum, quo, velut e somno excitati, longo ante Te ordine Antistites in medium prodeunt, grati pio Successori, qui eorum alios ab oblivione vindicavit, omnium autem probe ac fortiter gesta divulgando, gloria illos et honore coronavit.
Sed liberalitate hac et Tibi ipsi monumentum erigis aere perennius, quod a temporum iniuria illibatum, posteritati omnium seculorum Te insignem literarum et cultorem et fautorem indefesse commendabit.
Multa quidem et alia praestas, quae perennem Tibi apud posteros vindicabunt, fortuna secunda, memoriam.
Sic magnis, imo maximis sumptibus Basilicam ab interitu vindicatam, ad apicem etiam perduxisti et ad maioris