vendidit ipsum Castrum Comiti Waltero, fideli nostro et suo, cum omnibus vtilitatibus, pertinencijs, Juribus et attinencijs suis et predicto molendino, in Totha existenti, pro octingentis marcis fini argenti, quas octingentas marcas predicta domina Regina confessa est, predictum Walterum Comitem plene soluisse et se habuisse, et quantum ad precium ipsius Castri Comitem Walterum a se penitus expeditum. Petens ipsa domina Regina, vt vendicionem Castri et pertinenciarum eius, Comiti Waltero ab ipsa iactam, ad rei memoriam et robur perpetuum dignemur et velimus nostro aureo priuilegio communire. Nos igitur attendentes, iusticie et honestati conuenire, quod petebatur, votis annuimus, vendicionem prefatam, Comiti Waltero factam per dominam Reginam, karissimam consortem nostram, ex certa sciencia confirmantes et ipsum Comitem Walterum in possessionem Castri predicti, villarum, possessionum, Molendini, vtilitatum, Jurium et pertinenciarum, per hominem nostrum olyuerium, magistrum Tauarnicorum domine Regine, dilectum et fidelem nostrum, adiuncto sibi pro testimonio de Capitulo, Strigon. Nena magistro, distinctis metis et terminis concordi voluntate omnium commetaneorum, prout idem magister Olyuerius, homo noster, et magister Nena de Capitulo Strigon., ad nos reuersi, retulerunt, fecimus introduci. Cuius Castri, villarum, possessionum, terrarum, aquarum, vallium et fenetorum, secundum assercionem concordem ipsius magistri Oliuerij, hominis nostri, et magistri Nena de Capitulo Strigon., hoc ordine distinguntur.
Inprimis inchoatur a terra[651] ville sancti andree et a terra ville Kezw,[652] que pertinent ad ipsum Castrum,[653] quarum prima meta incipit,[654] vbi Waag fluuius intvat danubium sub Castro, et vadit superius uersus Ecclesiam s. Andree apostoli, ascendendo Juxta danubium; deinde venit ad metas populorum domini Archiepiscopi de villa Wrs, positas prope danubium in Saperiori parte Monasterij de Kothpan, In cuius terre longitudine medietas danubij pertinet Castro memorato, altera vero pars, que est ex parte monasterij de Kathpan, prouenit eidem monasterio. De metis autem predictorum populoram archiepiscopi venit iuxta terram Chena et Nogud, Jobagionum domini archiepiscopi, que est commetanea ex altera parte abbatis de Kathpan, et ab illo loco dicti Chena et Nogud tenent quartam metam, que tendit per paludem usque aquam Waag, que dicitur Kubuldukforem, et protendit inferius iuxta aquam Waag, cuius aque medietas spectat Comitatui memorato, alia autem populis de Nandur, vbi asignata est quinta meta[655] Ecclesie
[651] Ulad. Imprimis incipit meta terre.
[652] In trans. a. 1383. Kezew.
[653] Uladisl. ville kescu Castropertinentis.
[654] Ulad. in locum harum quatvor vocum ponit: in loco.
[655] Uladisl. addit: in terra.