sibi deberi dicebat, eisdem sacerdotibus remisit et indulsit. Reliquas autem quinque marcas Candelarum quilibet ipsorum sacerdotum preter porcionem, que ipsi Custodi de Candelis, in die festo ecclesiarum eorum debetur, cuius porcionis quantitas inferius est expressa, assumpsit et obligauit se daturum eidem Custodi in quinque festiuitatibus annuatim; scilicet in festo Natiuitatis domini, In festo Resurrectionis eiusdem, In festo Pentecostes, In festo Assumpcionis beate uirginis et In festo Omnium sanctorum. De Candelis autem, que in festo ecclesiarum eorum offeruntur, debent dare Custodi terciam partem, sicut ijdem sacerdotes affirmarunt et assumpserunt coram nobis. Datum in octauis apostolorum Petri et Pauli, Anno domini Millesimo Ducentesimo Septuagesimo.
Sig. tergo fuit appressum, in alio autem exemplari e corrigia pendebat, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 51. Fasc. 1. Nro. 8. et 9. - Extr. Fejér 1. c. V. I. 95. - Ed. Cod. Strig. II. 95.
745.
1270. 26. Jul. - Stephanus V. Rex conditionariis de Epel, quos unacum villa Capitulo Strigon. contulit, recedendi facultatem denegat.
Nos Stephanus, dei gracia Rex Hungarie, damus pro memoria, quod cum nos uillam nostram, nomine Epel, cum condicionarijs nostris, qui nobis et progenitoribus nostris annuatim vina dare consueuerant, cum eisdem condicionariis, exceptis tribus mansiombus, Borke videlicet et duobus fratribus suis, quos ante donacionem huiusmodi, fidelibus nostris, Capitulo Strigoniensi factam, exemeramus, nostrum eis super hoc priuilegium concedendo, ipsi Strigon. Capitulo, pro remedio anime clare memorie domini B. regis gloriosissimi, genitoris nostri, de perpetuum (sic) dedissemus; tandem condicionarij predicti ad nos accedentes, nobis supplicarunt et fecerunt instancius supplicari, ut ex quo ipsam uillam dicto Capitulo dederamus, saltim eisdem condicionariis de ipsa uilla recedendi liberam licenciam concedere dignaremur. Nos ergo attendentes, quod ijdem condicionarij de dicta uilla Epel erant eidem terre ad dandum inclitis regibus vngarie annuatim certam vini quantitatem astricti et in perpetuum deputati; eis huiusmodi licenciam de ipsa terra recedendi, exceptis predictis tribus mansionibus, duximus penitus denegandam; sed circa predicta Strigon. ecclesiam in beneficijs, eidem exhibendis, crescere cupientes, ac nostram munificenciam interpretacione largissima decorare; predictos condicionarios de ipsa uilla Epel, sicut eandem villam predicto dedimus Capitulo, ita eosdem condicionarios cum eisdem seruiciis et oneribus, quibus antea regibus hungarie, nostris progenitoribus, seruiebant, concedendos irreuocabiliter