metis vndique separata; fluuio tamen Ipul eidem Capitulo libere remanente. Ad hec partes, coram nobis constitute, retulerunt, obligantes se, quod sepedictum Capitulum Strigon. terram, quam dictis dederunt nobilibus, apud eosdem et suos heredes, heredumue successores, ab omni controuersia futuris in temporibus ipsam impetencium defendere et conseruare suis proprijs laboribus et expensis penitus teneantur. Similiter autem ijdem nobiles Egidias et socij sui terram, quam Capitulo Strigon. contulerunt, apud eosdem hac condicione habita conseruabunt. In huius igitur rei testimonium et robur, presentes ad peticionem parcium contulimus, alfabeto compertitas et Sigilli nostri munimine roboratas. Anno verbi incarnati Mo. ducentesimo Septuagesimo; octauo kalendas octobris. Gregorio preposito, Jona lectore, Andrea Cantore, magistris Paulo Custode, Ceterisque quampluribus, in ecclesia beate virginis marie ministrantibus deuote rerum omnium conditori.
E transumto Ludov. I. a. 1365. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 27. Fasc. 1. Nro. 8. - Ed. Cod. Strig. II. 99., Wenzel 1. c. VIII. 323.
749.
1270. 22. Oct. - Capitulum Strigon. pro terra emtitia in Epel, ius suum quoad Udvarnok, Andreae eiusque fratribus et cognatis cedit.
Capitulum ecclesie Strigon., Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Andreas, Matheij et Cosmas, filij Mutud, Petrus frater dicti Mutud et Nicolaus filius Mycou, cognatus eorumdem, terram suam empticiam, quam in terra de Epel, per dominum Regem nobis collata et donata, se habere dicebant, cum arbustis, que uulgariter Horost dicuntur, et feneto, si que ibi eos contingebant, nobis relinquerint et assignauerint, sicut in priuilegio Magistri et Conuentus Cruciferorum ecclesie sancti Regis Stephani de Strigonio plenius continetur;[739] Nos omne ius nostrum, si quod habemus in terra quondam Laurencij vinitoris et Feud vdwornici domini Regis, quam in terra, Wdwornuk uocata, terre nostre de Epel vicina, habuisse dicuntur, reliquimus filijs Mutud et Petro ac Nicolao predictis et heredibus eorumdem, in concambium terre eorum empticie, si quam in terra nostra de Epel habuerunt. In cuius rei memoriam presentes nostras concessimus litteras, Sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Sixti, Lectoris Strigon., anno domini Millesimo CCo LXo Xo. Vndecimo kalendas Nouembris.
A B C
Sig. e viridi serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 26. Pasc. 1. Nro. 6. - Ed. Cod. Strig. II. 101., Wenzel 1. c. VIII. 317.
[739] Vide Nrum. 750.