750.
1270. 22. Oct. - Andreas cum filiis et cognatis Capitulo Strigon. pro iure eius possessionario in Udvarnok, terras in Epel cedunt, coram Conventu Cruciferorum Strigon.
Briccius Magister Cruciferorum ecclesie sancti Regis Stephani de Strigonio et totus Conuentus eiusdem ecclesie, omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Andreas filius Mutud, pro se, pro Damiano et Endre filijs suis; Mathey et Cosmas, filij dicti Mutud, pro se; Item Petrus, frater eiusdem Mutud, pro se et pro Berka filio suo; Item Nycolaus filius Mycou, coram nobis constituti, dixerunt, quod cum Capitulum Strigon. omne ius suum, quod ipsum Capitulum habuisse dicebant in terra quondam Laurencij vinitoris et feud vduornici domini Regis, sine herede decedencium, existente in terra, Vdwornuk uocata, eis reliquerit et assignauerit, sicut in eiusdem Capituli Priuilegio, exinde confecto, dixerunt plenius contineri; Ipsi terram suam, quam in terra predicti Strigon. Capituli, Epel uocata, se habere dicebant, tam illam videlicet terram, quam cum feneto et siluulis, que uulgariter Horost dicuntur, a quodam homine de Epel, Wendeg uocato, se emisse, quam illam terram, quam a domo Hospitali de Strigonio optentam esse asserebant, et eciam illam terram, quam ibidem per suos progenitores a Georgio et Gereu de Sumudur optentam esse dicebant, dederint, reliquerint et assignauerint eidem Strigon. Capitulo in concambium iuris eorum supradicti. In cuius rei testimonium et memoriam, ad peticionem et instanciam filiorum Mutud et Petri ac Nicolai predictorum, presentes nostras concessimus litteras, Sigilli nostri munimine roboratas. Anno domini Millesimo CCo. septuagesimo. Vndecimo kalendas Novembris.
Sig. e serico violaceo pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 26. Fasc. 1. Nro. 3. - Ed. Cod. Strig. II. 101., Wenzel 1. c. VIII. 325.
751.
1270. - Stephanus V. Rex fratribus Ordinis Eremitarum s. Augustini in Mezősomlyó molendinum confert.
Stephanus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Omnibus spi, fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore proinde ad uniuersorum noticiam, tam presencium, quam faturorum, Harum serie uolumus peruenire, Quod nos diem messionis extreme satagentes nunc