761.
Post a. 1271. - Plures Strigonienses per invocationem b. Margaritae Virginis sanantur.
Vir quidam diues et nobilis, Andreas comes, cum uenisset Strigonium, arripuit eum febris continua, grauis plurimum et acuta. Rogauit autem tunc priorem fratrum predicatorum Strigoniensium, ut ei in loco, in infirmaria fratrum, concederet ad manendum, donec dictam egritudinem euasisset. Prior - - libenter concessit. Vexatus igitur fuit febris illius magnis feruoribus quatuor uel quinque diebus. Venit autem in mentem prioris pro liberacione comitis memoria uirginis margarete et accedens ad eum, dixit illi: domine, habeo de crinibus b. margarete, Si placet, portabo de lauatura dictorum crinium uobis dabo. Spero enim firmiter, quod dum de lauatura illa biberitis, uos alleuiatum ab hijs ardoribus sencietis. Annuit nobilis et lauaturam illam cum maxima deuocione accepit.
Statimque nocte sequenti febris ex toto cessauit. - - (Leg. Neapolitana. M. Sion. VI. 332.)
Puer quidam decem annorum, filius quondam comitis amiani Strigoniensis, etiam sic in crucibus contractus erat, quod nullo modo poterat ambulare. Amici illius pro eo s. Margarete misericordiam inuocarunt et statim liberatus fuit et libere ambulanit. - - (Ib. 493.)
Vala nemely penitencia tarto azzonyallat Eztergamot es ez vala tyztelendeu azzon, az eu tyztelendeu voltaert az varasban sokaktul esmertetyk vala es eu vala arany fono, kynek vala neve Meza. Ez penitencia tarto zenvede harom egez eztendeyg zeunetlen veer hasnak kennyat, eu feyenek mondhatatlan nagy faydalmaval. Ez azzonyallat, mykoron mynden eu jozaga el keultven fekenneyek, halla ez azzonyallat, hogy Zent Margyt azzonnak erdeme myat koorsagoknak, betegsegeuknek myatta meg nyomorehtattaknak Istennek jo tetely adatnak. Azert tetete eu magat zekerre, mert egyeb keppen nem juhet vala, es hozata eu magat az koporsohoz. Mykoron meg az uton june, erze eu magat meg kennyebeudny, de mykoron jutot volna az koporsohoz es tapaztotta volna az eu velomat, mynden korsagabol meg gyogyula es veun teukelleteus egessegeut.”
- - (Ap. Pray 1. c. 343. - Legenda Neapol. mulierem hanc Reginam, filiam zefede de Strigonio, vocat. M. Sion VI. 569.)
Vxor cuiusdam ciuis nobilis de Strigonio, qui dicebatur banchus, cum pregnans esset et appropinguaret tempus pariendi, per quatuor uel quinque septimanas clamabat parturiens et cruciebatur, ut pareret more parturientium contremiscens. Venerat siquidem fetus usque ad partum et uirtus non aderat pariendi. Credebatur a cunctis, quod deberet sine remedio ex partus doloribus expirare. Tunc frater quidam, Jordanus nomine, periclitanti pie compatiens, dedit ei de cilicio, quod fuerat in dorso sancte Margarete. Mulier cilicium penes se tenens, adiutorium s. uirginis implorauit et enixa puerpera puerum, iam non meminit