777.
1272. a. 1. Aug. - Stephanus V. Rex Nobiles et conditionarios Ecclesiae Strigon., nobilibus regni semet aggregare volentes, ad consueta servicia redire iubet, refractarios autem Palatinus Ecclesiae capere et condemnare possit; ita exigentibus privilegiis Ecclesiae Strigon., quae etiam enumerat.
Stefanus, dei gracia Hungariae, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Balgarieque Rex, omnibus xpi. fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus pervenire, Quod accedens ad nostram presenciam venerabilis pater Philipus, archiepiscopus Strigon., sua nobis querimonia dolorose orotenus explicauit, quasi nobis inputando, sic dicens: quod quidam nobiles exercituantes ecclesie Strigon. et quidam alij condicionarij, Lewas cum filio suo dyonisio de saroy, et Sentus de alia Saroy, casei dator et aliorum mandatorum obtemperator, necnon Gregorius de Gormoth, asaturarum uolutor et custos kokyne, cum alijs condicionarijs, post mortem Regis Bele, karissimi patris nostri, felicis memorie, derelicta sancta matre ecclesia Strigon., eorundem seruicijs consuetis postpositis, libere et effrenate currere cupientes, moliuntur in regni nobiles agregari, cum tamen ipsi et ipsorum socij a tempore sancti regis Stephani et suorum successorum semper ecclesiam Strigon. seruierunt et ab ipsins seruitute non potuerunt disgregari. Petens nos mente deuota et humili precum cum instancia, quod Strigon. ecclesiam in suis libertatibus et Juribus, per sanctos reges datis et concessis, dignaremur conseruare, et predictos nobiles et condicionarios conpellere ad consueta seruicia ecclesie exibenda, et penam inponere de eorum infidelitate, ne de cetero talia facere presumpmant. Nos igitur ipsius venerabilis patris querulosa peticione audita, perquisitis et indagatis ab omnibus regnicolis nostris, vna cum prelatis et Barronibus, Comitibus et nobilibus regni nostri comperimus, fore matricem ecclesiam omnium ecclesiarum in regno nostro, et validioribus libertatibus gratulari. Inuenimus eciam eandem Strigoniensem ecclesiam dignitatem palatinatus habere et auctoritatem Iudicandi super omnes nobiles ecclesie sae in quibuslibet causis et causarum articulis, infideles nobiles suos ulcisscendi, fufes et latrones susspendendi, si in ipsius territorio deprehensi fuerint, tramite Juris obseruato; et siquidem nobiles ipsius ecclesie quoquo modo iuris ordine interficiantur racione delicti per ipsorum Judicem, uel alium ex casu; ipsorum possessio non ad Judicem suum uel alienum, sed ad ecclesiam Strigon. deuoluetur, si occisus non habuerit sibi succedentem, quia perpetuis seruicijs ecclesie sunt deputati. Quapropter sentencialiter decreuimus, quod omnes, tam nobiles, quam condicionarij suo archiepiscopo Strigoniensi fideliter obediant et consueta seruicia