XXIX.
VACAT SEDES.
1272. post 18. Dec. - 1273. circ. Febr.
Mortuo Philippo, Ecclesia Strigon. „exigente diri temporis prauitate, aduersitatum procellis seuius concussa, ad exinanicionem virtutis extreme et quasi ad irreparabilis desolacionis discrimen malignorum incursibus miserabiliter est perducta...[745] Malum hoc plurimum auxerunt ininae et terrores, quibus Canonici Strigon. in libera electione impediti eraut, tum enata exinde infausta discordia, qua iidem duos successive, tum duos ad semel Archiepiscopos elegerunt, Rexque Ladislaus IV., ut erat in omnibus inconstans, priores duos electos successive adprobans, diuturnae contentioni ansam praebuit, ecclesiamque ipsam ad extremum periculum perduxit. Electos hos sedes romana, ut videbimus, numquam adprobavit; quare hoc e respectu Péterffy Ecclesiam metropolitanam mortuo Philippo in annum sextum Pontifice destitutam fuisse, recte asserit.[746] Attamen sententia haec, spectatis Regum nostrorum iuribus, nullatenus acceptari potest, „etsi enim, ut Schier apposite ait, fuerint tempora, quibus in varias terras alieni submittebantur Episcopi; Hungaria tamen ius suum semper tuita est, ut nullum agnosceret Ecclesiae Pastorem, quem Rex, aut Administrator Regni, non iussisset vel adprobasset.”[747] Quia autem ambos hos electos Rex, ut diximus, adprobavit, regiisque in diplomatibus subscripti comparent, eousque a nobis Archiepiscopi Strigon. habendi sunt, douec a Papa expresse reiecti non fuerunt.
Quousque Ecclesia Strigon. post mortem Philippi vacaverit; scriptores non conveniunt; sic Schmitth „Nicolaum non continuo primis mensibus Metropolitam creatum” ait.[748] Kollár autem sic opinionem suam depromit: „Certum est fide vetustorum diplomatum, Philippo Strigon. Archiepiscopo e vivis erepto, successisse post menses aliquot Nicolaum II.”[749] Katona tandem Schmitthio sic respondet: „Ego vero censeo, primis anni huius (1273.) mensibus ecclesiam Strigon. non vacasse, statimque post Philippi mortem Nicolaum ei suffectum esse.”[750] Quid hac in re sentiendum, quomodoque successores Philippi sibi successerint
[745] Fejér Cod. dipl. V. II. 367
[746] Conc. I. 91