successerint; fide diplomatum alibi iam edocuimus,[751] Excussis nunc denuo omnibus, quotquot ex aetate hac adusque luce publica donata sunt, diplomatibus, cum certitudine adstruere possumus, Ecclesiam Strigon. primis mensis Januarii a. 1273. diebus pastore orbatam fuisse; nam in diplomatibus, diebus 2. 9. 10. et 12. mensis Jan. editis, sedes Strigon. vacare dicitur.[752] Reliquis diebus mensis huius et toto mense Februarii nihil hac de re occurrit; 6. autem Martii iam Nicolaus comparet. Id ergo solummodo certum est, sedem hanc non ultra 6. Martii vacasse, Vacaverit tamen ultra 12. Jan” quia in duobus Ladislai IV. diplomatibus, absque dato diei editis, ast primo regiminis sui anno signatis, sedes haec pariter vacare dicitur.[753] Diplomata haec ante 1. Aug., quo die secundus regiminis annns inchoabat, imo, ut ex praedictis ultro sequitur, ante 6. Martii, quo die iam Nicolaus comparet, edi debuerunt; ergo ni dicamus, diplomata haec etiam ante 12. Jan. edita fuisse, vacantiam sedis ductu horum ulterius extendere possumus, quod etiam ob discordiam Canonicorum verosimilius videtur. Vacaverit ergo Ecclesia Strigon. mensibus Jan. et Febr.
[751] Az esztergomi érsekek 1272 1279. Magyar Sion I. 9
[752] Fejér Cod. dipl. V. II. 71. 120. 74. 78., Wenzel 1. o. IX. 11
[753] Fejér 1. c. V. II. 85., Wenzel 1. o. IX. 26