eodem sunt posite sanctoram Hilarii, Remigy, Germani, Vedasti, Amandi, Vindemialis, Columbani, Macharii monachi, Medardi, Bertini, Briccii, Ragnulfi, Leudegarii, de sepulchro Domini.
Annal. Babemberg. Pertz Mon. SS. XVII. 636.
13.
1015. - Sanctus Stephanus Rex decrevit, ut monasterii Ordinis s. Benedicti de Pécsvárad „abbas generali tantum et solenni duntaxat Synodo Strigoniensis Archiepiscopi interesse teneatur;” ac „populum de spiritualibus instruendum et iudicandum tantum Strigon. Archiepiscopo et Abbati” comisit.
Fejér Cod. dipl. I. 300, et III. II. 123.
14.
1019. - S. Stephanus Rex Abbatiam de Szala fundat et dotat.
In nomine domini Dei supremj sancte (sic loco: Stephanus) superna prouidente clementia Hungarorum Rex, credimus et vere scimus, quod si locis, diuino cultuj mancipatis, possessiones atque honores adaugmentauerimus, id non solum laude humana predicandum, verum diuina mente remunerandum. Quocirca omnium sancte dei ecclesie fidelium nostrorum, quam presentium atque futurorum, solers comperiat Intencio, quod nos diuino Instinctu fundauimus Monasterium in Insula Saladiensi, ordinis sancti Benedicti, quod anno ab Incarnatione domini Millesimo decimo nono per dej subsidium ob anime nostre remedium pro stabilitate Regni nostri, ad finem perduximus. In quo Iussu nostro dedicata est ecclesia beati Adrianj, que est In Zala, simul cum duabus Capellis, vna, que est in honorem sancti Georgij, altera que est in honore sancti Laurencij, a duobus Episcopis Modesto et Boniperto, vbi ordinauimus Abbatem Latinum, nomine petrum, conferendo eidem potestatem, vt in diocesi Capellarum antedictarum processu temporis, quod necesse est fierj, plures Capelle possint edificari, Que tamen ad Jam nominatas Capellas tenebuntur habere respectum. Contulimus etiam eidem auctoritate apostolica nobis annuente, vt in precipuis solemnitatibus ornamentis pontificalibus vterentur. Condonauimus etiam, vt Capellas sacerdotibus possint Inuestire, et dedimus sancto Adriano ad seruiendum predia, decimas et piscinas, quorum nomina hec sunt: ....[201] cum ecclesia sancti Adrianj, Rada, Strigar
[201] Hiatum hunc Piter supplet voce: Tisciam.