Bibliothecam: sed ecce bellorum faces et hominum barbaries ad ultimum usque codicem deleverunt, si unicum demas, quem pulcherrimis ornatum picturis, nuper acquisivisti! ...
Ast nec temporum iniquitas, neque bellorum faces, aut hominum barbaries delere potuerunt opera, quae eiusdem praedecessoris Tui munificentia exarata, prelo subin procusa sunt. Basilica corruit, Bibliotheca interiit; sed opera haec magni huius Antistitis memoriam ad ultima usque tempora celebrabunt.
Avertant Superi, ne Basilicae, quam consummasti, ruinam, Bibliothecae, quam congregasti, casum, sera lugere debeat posteritas; sed quaecumque his fata maneant: Monumenta haec, quae Te iubente conscripta, Tua nunc liberalitate ad lucem prodeunt publicam, temporum, aut hominum iniquitas vix umquam delere poterit.
Loquuntur ergo saxa alios? Te etiam Monumenta haec loquentur, levi quidem chartae dumtaxat impressa, quae tamen