eodem axiomate legitur ornatus in diplomate s. Ladislai, quo privilegia Quinqueecclesiensis Episcpatus confirmantur a. 1093. Quare hic Thuróczius ad morem aetatis suae, qua iam Colocensis archiepiscopus erat, loquutus fuisse videtur.” Rectum hic Katona haberet, si quae de Desiderio attulimus, reipsa a. 1076. evenissent. Sed quia Chronicae nostrae Desiderium Archiepiscopum, qui unicus tunc in Hungaria erat, et Bonfinius plane Metropolitam Strigon. expresse vocant, illa ante annum 1075., quo iam Neaemias Metropolita erat, evenire debuerunt. Chronicae Gyejcsam regem „eo tempore” se abdicare voluisse scribunt, dum s. Ladislaus Salamonem Posonii oppugnavit, e Lamberto autem Schafnaburgensi et Joanne Thuróczi scimus Henricum IV. Imperatorem, a Salamone interpellatum, a. 1074. sub medium Julii expeditionem in Hungariam suscepisse et Vacium usque penetrasse. Ast exercitus eius - ut idem Lambertus ait - „qui ad tanti belli administrationem nihil sumtuum praeparaverat, gravissima statim laborabat inedia, adeo, ut homines plerosque, animalia poene omnia, brevi pestilentia et fames consumerent. Qua necessitate compulsus rex, nullo insigni facinore perpetrato, Vngaria excessit, et post festum Michaelis Wormatiam reversus, - Ratisbonam rediit.” „Rex Salamon autem - ut Thuroczius prosequitur - spe fraudatus, gemebundus ac moestus, collegit se in Poson”. (Katona 1. c. 339-346.) Rex Gyejcsa inopinate ab hoste liberatus, per fratrum suum Ladislaum Salamonem illico Posonii oppugnari curavit; quod quidem ex allatis adiunctis multo verisimilius est, quam oppugnationem hanc cum Katona ad a. 1076. relegare. Sic ergo oppugnatio haec, mense circiter Octobri inchoata, ad natale usque festum, quo Gyejcsa resignare voluit, perdurare potuit. Quo facto nihil obstat, quominus Desiderium Chronicis confirmiter Archiepiscopum Strigon. statuamus, prout etiam Lendvay in Catalogo suo illum a. 1067-1074. Archiepiscopum Strigon. statuit. Distinguendus ergo est a Desiderio Episcopo ab a. 1075. Colocensi. - Fuit Desiderius noster - ut Katona observat - bene de gente Hungarica meritus, quod eloquentia sua dissidentibus principibus arma feliciter excusserit et effusioni Christiani sanguinis occurrerit. (Hist. Eccl. Col. I. 159.)