22.
1274. 26. Aug. - Columbanus Episcopus Traguriensis Sibinicenses, quia "eligere sibi volunt nec nominandum Episcopum; - - Unde cum nos ipsos paternaliter vice pluries repetita monuissemus, - - ydem - - ad emendam - venire non curarunt. Quare intrusum ipsorum, qui se in episcopum electum appellat, Paolum (sic) Presbiterum Canonicum Strigon." ac totam Communitatem excommunicat. Datum die 6. exeunto Augusto.
Delle memorie di Trau. 88. - Farlati Illyr. Sacr. IV. 355. - Fejér Cod. dipl. V. II. 226. et VII. IV. 159. - Vide Nrum. 89.
23.
1274. 30. Aug. - Gregorius Praepositus et Capitulum Strigon. ad preces "Comitis Desiderij, filij quondam Hunt Comitis," Nrum. 708. Tomi I. pag. 540. "cuius aliud par, quod penes se habuerat, amissum esse dixit, inuenimus in nostra camera sub authentico et uero sigillo nostro," transcribunt. - Datum 3. kal. Sept.
Wenzel Cod. Arpad. IX. 89.
24.
1274. 26. Sept. - Gregorius PP. X. demandat Archiepiscopo Strigon. et episcopis suae provinciae, ut verbum crucis pro terrae sanctae subsidio praedicent, et crucesignatos variis immunitatibus ornat. Sic Judaeos ad remittendas crucesignatis usuras per secularem compelli praecipit potestatem, et donec eas remiserint, ab omnibus Christi fidelibus tam in mercimoniis, quam aliis sub excommunicationis pena iubet communionem illis omnimodam denegari. Centesimam omnium proventuum ecclesiasticorum in subsidum terrae sanctae deponi iubet. Insuper statuit, "ut in singulis ecclesiis Truncus ponatur concavus, tribus clavibus consignatus, prima penes Episcopum, secunda penes ecclesie sacerdotem, tertia per aliquem religiosum laicum conservandis, et in eo fideles quilibet --- suas elemosinas deponere in remissionem suorum peccaminum moneantur, et in ipsis ecclesiis semel in ebdomada pro remissione huiusmodi peccatorum et presertim offerentium elemosinas, certa die, quam tamen sacerdos pronuntiet populo, missa publice decantetur." - Datum Lugduni 6. kal. Oct. P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I. 316.