25.
1274. 6. Oct. - Capitulum Strigon. magistrum Mathaeum Custodem, terram custodialem Berény a Cruciferis Strigon. ob non solutum censum recepisse, ac Jobagionibus comitis Both elocasse testatur.
Nos G. prepositus et Capitulum ecclesie Strigoniensis significamus, quibus expedit, vniuersis, quod magister Matheus, Custos ecclesie nostre, litteras fratris Petri preceptoris de Zumula, de Tulmach et de Zirak, exibuit nobis, continentes, quod si ipse et socij sui, Cruciferi domus Ospitalis sancte Crucis de Strigonio, debitum, siue censum trium marcarum finiti argenti pro pensione terre, Beren uocate, ad Custodiam ecclesie Strigon. pertinentis, in terminis assignatis annuatim non soluerent; extunc incurrerent duppli penam et nichilominus caderent a locacione terre supradicte ipso facto; verum, quia dictus frater Petrus preceptor et cruciferi domus Ospitalis predicte soluciones debitas in terminis assignatis facere omiserunt, sicut prefatus magister M. Custos nobis dixit; idem Custos dictam terram Beren reuocauit et recepit ab eisdem et loquauit (sic) eandem Jobagionibus Both comitis; videlicet Cunch Stiriensi et alteri Cunch, qui uendit uinum, Albrech, Cunch filio Suap, Fredrico filio Beringuer, Hench vngaro, Lipoldo, Wigman villico, Rodolph, vrnico, Wakulk et Detre, pro tribus marcis finiti argenti, sibi in festo Omnium sanctorum Annuatim persoluendis; ita quod si terminum ipsum omitterent, extunc incurrerent similiter dupli penam et nichilominus Caderent a locacione terre supradicte. Datum in octaua sancti Michaelis. Anno domini M° CC° LXX° quarto.
Sig. tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 51. fasc. 1. Nro. 10. - Ed. Cod. Strig. II. 113. et Wenzel Cod. Arpad. IX. 92.
26.
1274. 8. Nov. - Capitulum Strigon. super venditione terrarum Pehchen et Podlusan literas "per manus magistri Sixti Lectoris Strigon." edit, in octaua omnium sanctorum.
Wenzel Cod. Arpad. IV. 45.
27.
1274. 23. Nov. - Abbas de Tihany, Jeka iobagionem suum medietatem vineae suae impignorasse testatur.
Nos frater P. abbas de Tykonio Cister (ciensis) ordinis, Damus pro memoria, quod coram nobis personaliter constituto Hyeca, Jobagione nostro de