Regis quarti, Priuilegio Regis Stephani confirmato, sumpmarie per hunc modum: quod Martinus banus, heredum solacio destitutus, omnes possessiones suas et specialiter villam Leand, sitam iuxta fluuium Goron, cum loco vnius molendini in eodem flumine, certis metis a terris circumiacentibus separatam, ex permissione et consensu eiusdem domini B. Regis Monasterio suo de Saag in perpetuam elemosinam contulit et donauit. Cum itaque sedendo vice Regia pro tribulali (sic), requisiuissemus antedictum comitem Nicolaum, si haberet aliquid proponere, excipere, uel exhibere contra ipsum Priuilegium, Ipse in iure, quod in hoc non habebat, omnino deficiens, nichil excepit, nichil proposuit, nec eciam aliquod instrumentum exhibuit contra illud, preter solam litteram Regiam, uim citacionis in forma communi continentem, sicut eciam hoc in litteris inter partes easdem datis terminis in diuersis, expressius uidimus contineri. Nos igitur vice et auctoritate fugentes (sic) Regia in hac parte, sicut et nostra interest finem litibus imponere et uiam malignandi precludere cupientes; predictam terram Leand cum suis utilitatibus omnibus et pertinencijs vniuersis adiudicauimus, ymo uerius olim donatam reliquimus sentencialiter eidem monasterio de Saag iuxta formam Priuilegij eiusdem Regis Bele, perpetuo pacifice possidendam. Ipsi comiti Nicolao et per eum suis Heredibus super hoc silencium perpetuum imponendo. Datum prope Gurgeu quarto die octauarum Pentecostes. Anno domini M°. CC°. LXX°. quinto.
Sigillum, ut videtur, annulare tergo fuit appressum. Orig. charactere minuta eleganter exaratum in Arch. Aerarii Regii Hung. Acta Eccl. fasc. 31. Nro. 36. - Ed. Fejér Cod. dipl. V. II. 301.
37.
1275. 13. Oct. - L. Praepositus et Capitulum Strigon. de permutatione terrarum inter Stephanum Comitem Barsiensem et iobagiones Castri Barsiensis Ladislao Regi rescribunt. - Datum 3. idus Oct.
Wenzel Cod. Arpad. IX. 133.
38.
1275. Sept. - Dec. - Ladislaus IV. filiis Luka de villa Tardos praerogativas nobilitares elargitur.
Ladizlaus dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Quanto nobilium numerus et bellatorum