Zaladiensi; Michaele comite Nitriensi; et alijs quam pluribus, comitatus regni tenentibus et honores.
A tergo: "Super terra Zulgageuriensi, Garmath uocata, vicina Garmath terre nostre." Manus sec. 17. adiecit: "in Cottu Barsiensi;" et inferius: "aliter uocatur Tharnok Lőrincz haza, seu Tot Miklos Teleke." - Fragmentum sigilli e rubro et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 38. fasc. 1. Nro. 1. - Datum diplomatis e verbis epilogi, "Andrea, in episcopum Agriensem electo," ita eruere possumus: Andreas hic qua electus comparet huius anni 3. Apr. (3. non. Apr. Fejér Cod. dipl. V. II. pag. 240.), qua Episcopus autem 10. Febr. (IV. Id. Febr. ib. p. 235.), 4. Jun. (2. non. Jun. ib. p. 245.), 11. Jul. (5. Id. Jul. ib. p. 253.), 22. et 27. Oct. (10. et 5. kal. Oct. ib. p. 266. et 270.), ac 27. Oct (6. kal. Nov. ib. p. 271.) Sed comparet etiam pariter ut Episcopus Agriensis hoc anno 9. Mart. (7. Id. Mart. ib. p. 237.) et 8. Sept. (6. Id. Sept. ib. p. 264.) Lampertus. Jam combinatione facta, apparet, data dierum 10. Febr. et 8. Sept. in omnem casum erronea, ergo abiicienda esse. His reiectis, cum 9. Martii adhuc Lampertus occurrat; 3. Apr. autem iam Andreas, ut electus; 4. vero Jun. ut episcopus: manifestum est, diploma nostrum inter 9. Mart. et 4. Jun., mense circ. Apr. editum fuisse. Ediderunt mance Schmidth Eppi. Agr. I. 199. et AEppi Strig. I. 139.; Katona Hist. Crit. VI. 674.; integre Fejér 1. c. pag. 241. Primus villam hic donatam "Bormoth, Bermoth alias Zongor;" reliqui autem "Bormoth alias Zorgor" appellant, et eandem omnes tres in Comitatum Strigon. collocant.
36.
1275. 12. Jun. - Benedictus Electus Strigon. terram Leánd monasterio de Ságh contra comitem Nicolaum adiudicat, eidemque Comiti perpetuum silntium imponit.
Nos magister B., miseracione diuina sancte Strigon. ecclesie Electus, eiusdemque loci comes, prepositus Budensis et aule Regie vicecancellarius, memorie commendantes significamus, quibus expedit, tenore presencium vniuersis, quod cum cognicio cause, quam vir nobilis comes Nicolaus, filius Mykou de genere Hunthpaznan, super facto terre Leand uocate contra Monasterium de Saag mouebat, ad instanciam eiusdem comitis Nicolay nobis commissa fuisset per dominum Regem et Regni barones terminanda, Idemque comes Nicolaus in octauis pentecostes (9. Jun.) contra tenorem Priuilegij, cuius pretextu Monasterium de Saag terram eandem nosscebatur racionabiliter possidere, debuisset respondere finaliter et excipere contra illud, uel intencionem prepositi dicti monasterij elidere, suam uero assercionem approbare legitimis racionibus quibuscumque; ipso termino adueniente, frater laurencius, prepositus de Saag, una cum fratribus suis ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis, presente eodem comite Nicolao, in litteris Strigon. Capituli articulum extractum, seu transscriptum, de priuilegio domini Bele