Sig. cum zona periit. Orig. lacerum et situ exesum in Arch. Prim. Sec. Lad. T. fasc. 1. Nro 1. Conclusionem exhibet Fejér Cod. dipl. V. II. 261. - Ed. Cod. Strig. I. 71.
39.
1275. - Ladislaus IV. Rex, quia "frater Petrus Prior Provincialis Ordinis Praedicatorum per Hungariam et Dalmaciam a nobis postulavit humiliter, devote, ut per Magistrum Benedictum, electum Archiepiscopum Strigon. et suum Capitulum, ac Magistrum Renaldum Praepositum sancti Thomae montis et Plebanum de Wana Dioecesis Strigon., collationem et donationem factam fratribus Praedicatoribus de Capella in honorem s. Nicolai a Civibus Banensibus fundata, nullam curam seu dotem habita specialem, de iure Patronatus, quod in eandem Capellam habuimus, assensum praeberemus. Nos ergo-consentientes eisdem, quidquid iuris in his collacionibus habuimus, obtulimus."
Bel Notit. Hung. IV. 565. - Katona Hist. Crit. VI. 684. - Fejér Cod. dipl. V. II. 251. et iterum, sed erronee pag. 245. - Renaldus hic in litteris Civium Bányensium a. 1275. nisi "plebanus de eadem Civitate" nominatur. Fejér ib. 309.
40.
1275. - Dionysius Comes Barsiensis terram in Bars, tum terras Szölen et Zengő Monasterio de Grón restituit.
Nos Dionisius, diuina opitulante clemencia comes Borsiensis, significantes vniuersis xpi. fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium feliciter uolumus peruenire, quod litteras Stephani, dei gracia illustris Regis Hungarie, recepimus, continentes, ut terram monasterij beati Benedicti in Bors, cum domibus et utilitatibus suis, usque aquam Goron iacentem, perhemtorie restitueremus monasterio supradicto. Similiter terram Scevlen et terram Zengeu, ab antiquo possessam, eidem monasterio debito iure, sub certis terminis restauraremus. Igitur obtemperantes mandatis et preceptis excellentissimi domini Regis, habito consilio cum iobagionibus predicti castri, videlicet Martino, Olodario et fratre suo Romano, Sokeu, Luca et cum burgensibus eiusdem castri, scilicet Herch et filio suo Petro, Zedemer, Hench aurifabro, Micou, Martino et Paulo plebano vicearchidiacono Borsiensi, Scereda sacerdote ecclesie Sancti Georgij et Nicolao sacerdote ecclesie sancti Michaelis, ipsam terram monasterij, quam Preuslinus quondam comes Borsiensis contra iusticiam dei in Bors detinebat, eidem monasterio