monasterio restituimus usque Granam, cum omnibus utilitatibus suis prenotatis. Similiter terram, Sceulen vocatam, existente Cadar commetaneo, et terram Zengev, Egidio et Basik commetaneis existentibus, sub certis metis monasterio sancti Benedicti restituimus, sicut illud monasterium possidebat ab antiquo. Vt autem hec restitucio terrarum firma et secura permaneat, litteras sigilli nostri munimine Martino, abbati predicti Monasterij, contulimus sigillatas. Datum anno domini M° CC° LXXV°.
Fragm. sigilli e filis cannabeis pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 40. fasc. 1. Nro 14. - Ed. Cod. Strig. II. 119. et Wenzel Cod. Arp. IX. 131.
41.
1276. 8. Jan. - Ladislaus IV. Rex terras Csörle et Simperg filiis Benedicti et Reche tamquam ipsorum haereditarias restituit.
Nos Ladislaus, dei gracia Rex Hungarie, memorie commendantes, significamus, quibus expedit, vniuersis, quod nos consideratis seruicijs et fidelitatibus Johannis et Petri, filiorum Benedicti, Nicolai et Stephani, filiorum Reche, duas possessiones ipsorum hereditarias, Churre et Symperg uocatas, quas Herricus banus ab eisdem auferendo potencialiter occuparat, propter notam infidelitatis filiorum eiusdem, quam contra nostram maiestatem commiserunt, auferendo ab eisdem, ipsis Johanni et Petro, filijs Benedicti, ac Nicolai ac Stephani prefatorum cum omnibus utilitatibus suis iure perpetuo duximus conferendas, quemadmodum plenius in priuilegio nostro, prius eisdem concesso, dicitur contineri. Datum in Stephand tercio die Epyfanie domini, Anno eiusdem M°. CC°. LXX. sexto.
Sigillum tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 3. Nr. 19. - Wenzel 1. c. IV. 73.
42.
1276. 13. Jan. - Magister Romanus Archidiaconus Barsiensis et Magister Fulcus (Canonici Strigon.) "Magistro Benedicto miseratione divina S. Strigon. Ecclesiae electo, Praeposito Budensi et aulae domini Regis ViceCancellario," notificant, quod "cum versus maritimas venire deberemus, invenimus per Scenam et Zadriam vias nobis observatas et insidias praeparatas; idcirco - - ad cives Tragurienses - - habuimus declinare, qui pro Domini Regis honore et vestra reverentia nos benigne receperunt et de bonis a Deo sibi collatis frequentius honoraverunt; et cum propter nauli exspectationem