intelleximus, ijdem Ciues contra generalem aliarum ecclesiarum episcopalium et collegiatarum Regni nostri consuetudinem uenientes, non in foliatis, uel tabernaculis, que extra Ciuitates uel Burgos[181] fieri solent, sed de domibus suis in Ciuitate de vino, non quale, vel quantum debent, sed minus et deterius, pro sue uoluntatis libito, non sine fraude, graui lesione et dampno Strigon. ecclesie, pro decimis soluunt preposito et Capitulo supradictis. Nos igitur, cupientes ipsorum Ciuium fraudibus et malicijs obuiare, et predictorum prepositi et Capituli indempnitatibus consulere et prospicere in hac parte, de Baronum nostrorum communi consilio et tractatu, taliter circa hoc duximus ordinandum: ut predicti prepositus et Capitulum Strigon. ecclesie, iuxta predictam aliarum ecclesiarum consuetudinem, tempore vindemie, quo dicte decime de vineis persoluuntur, habeant extra Ciuitatem Strigon. in locis, in quibus eis uidebitur expedire, foliata et tabernacula sua, ubi a dictis Ciuibus predicte decime, sine fraude et dolo partis utriusque, non autem in domibus dictorum Ciuium et ad ipsorum libitum, sed secundum iusticiam, per officiales dicti Capituli exigantur et recipiantur, contradiccione dictorum Ciuium non obstante. Si quis autem ipsorum Ciuium decima de suis vineis in ipsis foliatis et tabernaculis non soluta, vinum siue mustum, exinde natum, ad domum suam deferre, uel circa hoc fraudem aliquam facere persumpserit; extunc pro pena contumacie et malicie sue, decimam pro se habere cogatur, et dare nouem partes Capitulo memorato; prout sanctissimus Rex Stephanus olim circa hoc dicitur statuisse, que consuetudo racionabilis hactenus continue et inuiolabiliter nosscitur obseruata. In huius igitur rei perpetuam firmitatem, presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri, magistri Benedicti, ecclesie Strigoniensis Electi, prepositi Budensis et aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°. C°. C°. septuagesimo sexto; in kalendis Julij, Regni autem nostri anno quarto.
Sigillum e flavo et viridi serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 45. fasc. 1. Nro. 2. - Edidit Fejér Cod. dipl. V. II. pag. 341. et extr. 374.
45
1270. 9. Aug. - Ladislaus IV. transsumit et solemniter firmat Tomi I. Nros. 230. et 320.
Ladizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, Vniuersis xpi. fidelibus, presencium noticiam Habituris, Salutem in domino sempiternam. Que pia progenitorum nostrorum
[181] Fejér "binyos (biuyos)."!