nostrorum, Regum Hungarie, largicio sacrosanctis ecclesijs ex religiose mentis flagrancia, tam eternorum premiorum obtentu, quam in recompensacionem eximie fidelitatis, perpetuo valiture donacionis titulo, noscitur contulisse, eo firmius a nobis conuenit custodiri, quo cercius consideramus Regum tronos ualidius oracionibus ecclesiasticis stabiliri, quam sudoribus bellicis sublimari, et si id generaliter sit obseruandum in donacionibus, factis ecclesijs vniuersis; specialius tamen in hijs inuiolabiliter conseruandis, que Strigoniensi ecclesie ab ipsis progenitoribus sunt collata, peculiaris sollicitudo insidet menti nostre, cum ab ipsa et eius preside sacramenta ecclesiastica et unccionem Regiam, cum inposicione Diadematis et progenitores nostri et nos receperimus, et nostri successores in posterum debeant premissa recipere, domino annuente. Hinc est, quod dilecti nobis, prepositus et Capitulum Strigon., presentibus et assidentibus nobis prelatis et Baronibus Regni nostri, obtulerunt nobis Priuilegia inclite recordacionis Regum Hungarie, Andree uidelicet proaui, et Bele quarti, aui nostrorum, super donacione terre, seu possessionis, Wynch uocate, in partibus transiluanis existentis, que nos, quia inuenimus in prima figura non uiciata, non cancellata, nec in aliqua sui parte abolita, de ipsorum prelatorum et Baronum consilio et approbacione, Regie confirmacionis munimine duximus ad perpetuam rei memoriam roboranda; et quia cetera priuilegia, que super ipsa donacione concessa, per auum nostrum posterius emanarant, originem habuerant a priuilegijs predicti proaui nostri, super ipsa donacione confectis, approbatis eciam per ipsum auum nostrum et barones suos, ad reuocandas ineptas donaciones deputatos, ipsa priuilegia Andree Regis de uerbo ad uerbum presentibus inseri duximus et annecti, quorum tenor talis est:
Sequitur Nrus 230. Tom. I. pag. 221.
Item tenor alterius priuilegij Andree regis talis est:
Sequitur Nrus 320. Tom. I. pag. 277.
Nos igitur premissa priuilegia Lecta et inspecta coram nobis, presentibus prelatis et Baronibus Regni nostri, et Hijs scriptis inserta, communis consilij approbacione, ex certa sciencia confirmamus; volentes, vt si aliquo casu priuilegia predicta, quod absit, amissa fuerint, uel aliqua uariabilitate temporis intercepta, presentes eorumdem uigorem habeant, nec de ipsorum tenore dubitari possit, quem sollempnis approbacio roborauit. Verum quia per maliciam temporis impacati inportunitas multorum non petenda petiuit, uolumus, vt si aliqui ipsam possessionem Wynch per subreptionem petiuisset, quicquid ex huiusmodi peticione subrepticia obtinuit, irritum sit, immo irritum decernimus et inane. Datum per manus venerabilis viri, magistri Benedicti, sancte Strigon. ecclesie Electi, Prepositi Budensis et aule nostre viceCancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini Millesimo CC°. Septuagesimo Sexto. V. Idus Augusti, Regni autem nostri anno quarto. Venerabilibus patribus