specialis, Demum exigente diri temporis prauitate, Ecclesia ipsa aduersitatum procellis seuius concussa, ad exinanicionem virtutis extreme et quasi ad irreparibilis desolacionis discrimen malignorum incursibus miserabiliter est perducta. Propter quod nos eidem ecclesie, tamquam Capiti nostro precipuo, karitatiue, ut debuimus, condolentes, et ipsius excidium nostrum proprium reputantes; predicte Strigon. ecclesie duas villas nostras, Germen uocatas, ad nos et ecclesiam nostram in spritualibus et temporalibus pertinentes, cum omnibus decimis, Juribus, possessionibus, vineis, pertinencijs et alijs utilitatibus, Item cum decimis eciam omnibus duarum parrochiarum, scilicet de Bylle et de Cholnuk, Wesprimiensis Diocesis, ac Capellis ipsarum villarum, cum lege Jurisdicionis et diocesana prorsus exemptis, et in ius Strigon. Ecclesie pleno iure transfusis, que quidem ville et iura ipsi ecclesie Strigon. sunt in proximo continua et vicina, cessimus, dedimus, tradidimus et assignauimus, ab ea irrefragabiliter possidenda in perpetuum mero iure. Dominus autem Benedictus dei gracia sancte Strigon. ecclesie Electus, eiusdemque loci comes perpetuus, de prepositi et Capituli sui Strigon. beneplacito, consilio et assensu, affliccioni et desolacioni nostre et ecclesie Wesprimiensis, quas vnacum ipsis sustinuimus, condolentes, e conuerso eidem Ecclesie nostre Tychoniensem ecclesiam, Wesprimiensis Diocesis, ad Strigon. ecclesiam immediate in spiritualibus et temporalibus pertinentem, et ecclesie nostre Wesprimiensi contiguam, conterminam e proximo et vicinam, cum omnibus suis Juribus, possessionibus, vineis, lacubus, Passagijs seu tributis, ipsi ecclesie Wesprimiensi, vt premisimus, afflicte, in consolacionem tam nostre, quam ipsius Tychoniensis ecclesiarum, cum potissime in Tychoniensi ecclesia memorata, subiecta nouissime paupertati, iam laudes diuine fere omnino organa sint suspensa, realiter cessit, dedit, assignauit, et tradidit, nullo sibi iure alio ibidem penitus reseruato, nisi quod in alijs ecclesijs collegiatis, Wesprimiensi sedi immediate subiectis, sibi iure metropolitico dinoscitur uendicare, perpetuo possidendam. Ita, quod prelatus dicte ecclesie Tychoniensis, qui pro tempore in ipsa ecclesia per nos fuerit institutus, in signum subieccionis, ad Synodum archiepiscopi Strigon., vna nobiscum, accedere teneatur, recepturus ibidem cum reuerencia ipsius archiepiscopi statuta salubria et mandata; et quod tunc in signum subieccionis pristine, Cereum, decem marcas cere ponderantem, ad honorem maioris altaris ecclesie Strigon. dare debeat et offerre et tam idem dominus Electus et Strigon. Capitulum, quam nos, nos et ecclesias nostras, Strigoniensem et Wesprimiensem, in possessione omnium predictorum vicissim et mutuo induximus et induci fecimus pacifice et quiete. In cuius rei testimonium et memoriam sempiternam presentes concessimus litteras, sigillorum nostrorum munimine Roboratas. Anno domini M°. CC°. LXX°. sexto, tercio Nonas Septembris.