Sigillum Episcopi e serico albo pendebat, Capituli autem sig. detritum e flavo et rubro serico pendet. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. Q. fasc. 1 Nro. 11. - Edidit Fejér Cod. dipl. V. II. pag. 367.
48.
1276. Nov. 27. - Magister Ladislaus Praepositus et Capitulum Strigon. super manumissione cuiusdam libertini litteras per manus Magistri Sixti Lectoris Strigon. edunt. Datum 5. kal. Oct.
Fejér Cod. dipl. V. II. 348.
49.
1276. - Capitulum Albense testatur, "quod Ladizlaus filius Comitis Petri, Dionisius Finta dictus, Chaba et Band de Almad, - - quoddam castrum Scenmiclosy, - - quod videlicet castrum pro labe infidelitatis Ochuz filij Comitis Jurk, et etiam quia idem Ochuz sine heredum decessit solacio, dominus Rex, sicut fertur, ab ipso auferendo, Benedicto Electo (Strigon.) et Primo (?) contulerat, quam terram et quod castrum per nos interrogati se habere asserebant, vendiderunt" magistro Benedicto Electo Strigon., et Dedalo Comiti Zaladiensi, Beke et Stephano fratribus eius pro centum et triginta marcis argenti.
Wenzel Cod. Arp. IX. 158.
50.
1276. - Tragurienses causam suam contra Sibinicenses "Reverendo patri et speciali suo Domino B. dei gratia sanctae Strigon. ecclesiae archiepiscopo, - - eius devoti fideles" enixe commendant, ipsumque his encomiis laudant: "Laudabilis fama, quae benedictam personam vestram per orbem terrarum celebrat et extollit, qua sine personarum acceptione extraneos pariter et domesticos benignitatis oculo respicitis et fovetis, svasit nobis ausum sollicitandi vestram excellentiam ad ferendum presidium civitati et ecclesie nostre, que vestra est." Quare Electum ipsorum "Episcopum, eumdemque servientem vestrum (nempe Paulum Eritium Canonicum Strigon. vide Nrum. 22.) ad curiam accessurum, qui anno praeterito de curia - - rediens, ex parte vestra