Johannes ad diffinitionem huiusmodi negotii procederet, eius absentia non obstante."[195] Sed Nicolaus verens probabilius, ne Rex, quem nimis mutabilem et inconstantem novit, in absentia sua, inopinatam et nimis sibi adversam Capituli Strigon. postulationem consensu Regio firmet, in praefixo termino non comparuit. Et nunc iterum mortem sibi fautorem habuit, Joannes Papa enim huius anni 16. Maii e vivis excessit, successor autem eius Nicolaus V. tantum 25. Nov. electus fuit, sicque processus hic toties iam prorogatus, iterum terminari non potuit. Nicolaus dilationem hanc insperatam callide in rem suam convertere novit; Ladislaum namque Regem reipsa induxit, ut Archiepiscopatum Strigon. et dignitatem Cancellarii Regii sibi restitueret; in diplomate enim 10. Nov. 1277. exarato iam "Sancte Strigon. Ecclesie Electus,"[196] in aliis autem Regis literis, sexto regiminis anno signatis, adeoque post Augustum editis, Electus Strigon. et perpetuus Comes loci eiusdem, necnon Aulae Regiae Cancellarius dicitur[197], iisdem dignitatibus insignitus comparet etiam 1278. 3. Jan[198].
Quando proprie sedem Strigon. denuo occupaverit, dicere non valemus. Probabile quidem est, hoc statim post mortem Benedicti a. 1276. mense Dec. factum, vel adminus tentatum ab eo fuisse; sed occurrunt tres literae Capituli Agriensis, a. 1277. exaratae, in quibus sedes Strigon. vacare dicitur[199]. Literae ergo hae contrarium docent, nisi dixerimus, a Capitulo hoc prout nec Benedictum, ita nec Nicolaum hunc Archiepiscopum Strigon. agnitum fuisse, et tunc literae hae nihil nobis prosunt. E duobus autem supracitatis Ladislai Regis a. 1277. diplomatibus id solum constat, eum non ante men-, sem Septembrem Archiepiscopatum obtinuisse, sed num revera prius non obtinuerit, ideo doceri non potest, quia toto hoc anno nulla prorsus alia de eo mentio occurrit.
Sed obtinuerit Archiepiscopatum hunc quomodocumque et quandocumque, eum iam diu retinere non potuit, ultio enim tam diu protracta, lento quidem gradu, sed irrevocabiliter tandem Roma appropinquavit. Petrus nempe Episcopus Vesprimiensis ad prosequendam postulationem suam magistrum Paulum Praepositum Vesprimiensem et Canonicum Strigon., procuratorem suum ad Nicolaum PP. V. dimittens, etiam Nicolaum, ne causa caderet, idem facere coegit; constituit ergo procuratores suos Karacinum presbyterum et Nicolaum
[195] Haec verba in literis Joannis Papae desunt; sed occurrunt in literis Nicolai V. Theiner Mon. Hung. 325.
[196] Vide Nrum. 58.
[197] Cod. dipl. patr. VI. 227. et Fejér Cod. dipl. V. II. 403. erronee tamen annum regiminis notat et alibi (Index pag. 269.) idem diploma magis erronee ad a. 1273. reiiciendum asserit.
[198] Vide Nrum. 62.
[199] Wenzel Cod. Arpad. IV. 92. XII. 215. 216. - Fejér 1. c. VII. V. 439.