inopinate obiit, successorem nactus Adrianum V. supradictum, qui causam hanc e commissione memorata personaliter quidem novit, sed antequam pertractare potuisset, 17. Aug. pariter fatis cessit. Et mors nec hic substitit, sed nimio in Nicolaum favore eodem adhuc anno, ut vidimus, etiam Benedictum Electum, adversarium suum, abstulit.
Nicolaus interea, licet ad comparendum Romae morosus, domi tamen non otiosus, favores Ladislai Regis magna cum dexteritate sibi recuperare novit. Post Paulum Episcopum Vesprimiensem, quem mense Januario a. 1275. defunctum fuisse supra vidimus, nullus Cancellarius Regius ad annum usque 1276. in diplomatibus occurrit. Sed ecce 26. Julii huius anni Ladislaus Rex iam "per manus magistri Nicolai, Albensis Ecclesie Transiluaniensis Prepositi, aule nostre Cancellarii, dilecti et fidelis nostri" literas edit[192]. In aliis quidem literis eiusdem Regis, quinto regiminis anno signatis, adeoque post mensem Augustum editis, idem Nicolaus Vice-Cancellarius scribitur[193]. Sed prior assertio ideo nobis verisimilior videtur, quia literae, in quibus Cancellarius dicitur, antiquiores sunt, tum quia ex aliis pluribus literis constat, Benedictum hoc anno Vice-Cancellarium fuisse, duo autem ad semel ViceCancellarii vix umquam exstiterunt. Sed impossibile non est, ambas has literas erronee anno 1276. signatas esse; nam si vivente adhuc Benedicto Archiepiscopo, Nicolaus iam Cancellarii dignitate distinctus fuisset, ultro sequeretur, animum Ladislai Regis incertis ex causis a Benedicto Archiepiscopo penitus aversum fuisse; secus enim illi simplicem Praepositum non praefecisset. Sed tunc quomodo exsplicabimus, quod omnes reliquas Ladislai literas usque 18. Nov. Benedictus signaverit, de Nicolao autem praeter has duas literas toto hoc anno nihil prorsus occurrat?
Sed et si Nicolaum anno iam 1276. in gratiam Regis redivisse concesserimus, multae tamen adhuc et, ut apparebit, insuperabiles difficultates eum ab assequendo scopo suo removebant.
Ante omnia obstitit ei Capitulum Strigon. quod post mortem Benedicti ad electionem conveniens, Petrum Episcopum Vesprimiensem "in Archiepiscopum Strigon. in concordia postulavit." Postulatio haec non illico post mortem Benedicti praesuscepta fuisse videtur, Romae adminus 13. Mart. a. 1277. nondum innotuit; hac die enim Joannes PP. XXI., Adriani V. successor, de morte Benecticti iam edoctus, datis ad Lodomerium Episcopum Varadiensem Viterbio literis, Nicolaum, quem Praepositum Ecclesiae Transilvanae appellat, peremptorie citari mandat, "ut infra duos menses post citationem huiusmodi personaliter compareat,"[194] "examinationem debitam subiturus; alioquin idem
[192] Wenzel Cod. Arp. IX. 143.
[193] Fejér Cod. dipl. VII. II. 49.
[194] Vide Nrum. 53.