guerris premittitur, veritate fulcitur; responderunt, quod huiusmodi dissentiones et guerre, ut eorum verbis utamur, in cessando iam erant et adeo erat inter partes in concordie reformatione processum, quod pro ipsius firmitate iam hinc inde obsides dati erant. Et cum peteretur ab ipsis, quando dati fuerunt obsides, dixerunt, quod quatuor mensibus iam elapsis. Ceterum cum memorati Capitulum et Canonici Strigon. in concessione decreti non solum varii, sed et sibi contrarii sint inventi, nunc super electione ipsius Prepositi, nunc super postulatione prefati Vesprimiensi Episcopi diversas et adversas concedendo scripturas, non videbatur fides dicto decreto, pro parte ipsius Prepositi exhibito, aliquatenus adhibenda, - - presertim hoc casu, cum, sicut premittitur, per procuratorem ipsius Prepositi fuerit in iudicio pro eius parte responsum (coram Innocentio PP. V. nempe, prout superius vidimus) electionem, de qua agitur, fuisse per inspirationem, decretum vero predictum eam per viam compromissi asserat celebratam, sicque non sit dubium, procuratoris responsionem et decreti scripturam tamquam diversas, immo post et adversas, fidem sibi invicem derogare, nec aliquid prorsus firmitatis habere. Que autem ad ipsius Prepositi excusandam absentiam inducuntur, nullum excusationis suffragium videntur afferre; nam nec malus status Regni prefati, nec per provisionem ipsius Strigon. ecclesie speratur multipliciter provideri ei[201], necessariam in illo moram indicit, sed eam ipse sua subiit voluntate. Nec compromissi predicti receptio eum a necessitate parendi edicto nostre citationis exemit, licet ei post receptum compromissum arbiter dicere sentenciam sit cogendus; tamen sicut legali provisione cavetur, urgens profectio, ad quam in casu premisso eundem Prepositum auctoritas nostre citationis arctabat, id munus remittebat eidem. Sed nec allegatio premissa periculi imminentis propter dissensiones et guerras eumdem Prepositum a contumatia, dicti predecessoris nostri Johannis comissa tempore, nostroque non solum continuata, sed etiam multiplicata, defendit, tum quia non est verisimile, immo nec verum esse credendum, viro, sic in dicto Regno potenti, propter dissensiones[202] et guerras huiusmodi taliter omnes vias fore preclusas, quod saltem cum diffusioris itineris onere ipsius predecessoris aut nostro non potuerit citationi parere; tum quia dissensionum et guerrarum periculum non probabiliter allegatur, ubi super eis concordie tractatus proponitur, iam obsidum dacione firmatus. Predictis itaque memorati Prepositi excusationibus, super quibus etiam nec fides facta extitit, nec oblata probatio, rite repulsis, quasque, nec non et quaslibet alias probationes, rationes, iura et allegationes eiusdem, dictorum Karazini et Nicolai procuratorum suorum conclusio, renuntiatio et a nobis
[201] Hic textus videtur esse corruptus.
[202] In textu errore typi legitur: discussiones.