termini ad eorum instanciam secuta prefixio, ac decreti de ipsorum fratrum consilio interpositio satis efficaciter repellebant."
His ita deductis, finalem sententiam his verbis enunciat:
"Nos diligentius attendentes, per exhibitionem sepefati decreti nequaquam de ipsius Prepositi electione constare, nec aliam super ea fuisse probationem oblatam, sicut nec post conclusionem, renunciationem et decretum predicta forsitan potuisset afferri; considerantes insuper, quod famam ipsius Prepositi precipue quoad processum, in predicta electione habitum, omnium quasi, de partibus illis venientium, diffamat assertio, nec non et alia multa et varia, que contra electionem ipsam et eundem Prepositum quo ad eam religionem possent cuiusvis iudicantis inducere[203], et non leviter animum nostrum informant: electionem, que de ipso Preposito facta dicitur, ne prefata ecclesia Strigon. diutius pateat vacationis incommodis, sed per provisionem ipsius etiam sepefati Regni Ungarie dispendiis occurratur, cassamus, irritamus, cassam et irritam nuntiamus et prefatis ipsius Prepositi procuratoribus eius nomine ac ipsi Preposito per eosdem perpetuum silentium imponimus super illa."
Postulationem tandem Petri Episcopi Vesprimiensis absque ulteriori causae investigatione breviter sic reiicit:
"Ceterum cum postulatio non tam iuri, quam gratie innitatur; postulationem, que de dicto Vesprimiensi Episcopo facta premittitur, non persone vitio, cum de postulationis, vel postulati meritis non fuerit plene discussum, sed propter alias facti circumstantias non duximus admittendam. Ne igitur vacatio prolixior graviora eidem ecclesie ingerat detrimenta, nos in hac vice provisionem ipsius sedi apostolice reservamus."[204]
Prolata est sententia haec 1. Jun. 1278. Ab hac ergo die Nicolaus secundum formam iuris Archiepiscopus esse cessavit. Reliqua fata eius et quibus viis et modis tentaverit ac fortunam periclitatus fuerit, suo loco uberius exponemus.
[203] Iterum depravatus sensus.
[204] Theiner Mon. Hung. I. 324.