Item Epistolas Pauli cum apparatu interciso relinquo Magistro R., preposito Sancti Thome. Item Sumpmam Goffridi Magistro A.; preposito Poson. Item tentorium meum magnum, Trauatia videlicet siue agleriam, et aliud tentorium minus cum coopertorio de blauo fustanico, vendantur per executores et precium applicetur ad debita mea exhoneranda. Item domos meas, quas habui ex permutacione domorum, proprijs meis sumptibus factarum, et maxime de questu Curie Regie et eciam pro certo precio quod domini addiciendum, (sic) decreuerint, lego distrahendas dominis meis iusto precio, De quo ante omnia due marce dentur predicatoribus et minoribus et tercia monialibus beatissime virginis Marie de Insula; De residuo vero quatuor marce dentur sorori mee, et totum residuum finale vsque quinque marcas vertatur in vtilitatem ecclesie, maxime in reparacionem vinearum predictarum. Et si aliquid superfuerit, diuidatur pauperibus. Item tres Equi, quos Habeo, vendantur, vel dentur pro meis debitis in solutum, De quorum precio, vel de alijs bonis meis due marce dentur Prebendarijs et Clericis Chori beati adalberti. Item de vino meo vna tunella vini recipiatur pro collacione dominorum. Item aliam Tunellam vini, quam habeo superius, relinquo distribuendam Sacerdotibus et Clericis Chori, et alijs pauperibus. Item duas tunellas vini lego sorori mee, et vnam Detrico, et vnam Capelle Sancte. Marie de Campis. Omnia alia, que sunt in domo, volo per executores distribui familie mee, tam in vino, quam in frumento; Saluo eo, quod Pelles meas de uentre variorum sub Clamide Bruneta relinquo Detrico, et Cappam meam Andree. Item Garnaciam meam cum forratura de Pellibus marturinis relinquo Magistro Ambrosyo. Item quamdam Loricam, quam habeo in pignore pro Centum Denarijs, relinquo Pasco Seruienti meo et redempcio eidem detur de bonis meis. Item Clamidem, quam habeo cum eadem Lorica in pignore, similiter pro Centum denarijs, relinquo Boyne pistrici, ita, quod similiter de bonis meis redimatur. Item Garnaciam meam de Gamalyno cum forratura de Dorso variorum, relinquo Fulcamario Sacerdoti. Item Tunicam de ipso Camalyno relinquo Magistro Pouce (sic.) Item in Camera Viginti Brachija de optimo Bruneto, et ipse pannus cum predictis vasis poterit dari ad debita mea; Ita tamen, quod committatur fidei executorum, qui infra exprimentur. Et quicquid de debitis, vel ab hijs, que expresse legata non sunt, superfuerit, habito dei timore pre oculis, distribuant pauperibus et maxime sacerdotibus ad officia Missarum et seruientibus meis, quibus Specialiter aliquid legatum non est. Item lapidem, quem habeo de Saphijro, et paruum scrinium meum, ac lectisternia mea relinquo Sorori mee. Et vos dominos meos R. et A. prepositos, Magistrum V. Cantorem, N. Archydiaconum Neugradyensem, et M. Custodem constituo executores presentis testamenti mei, rogans propter deum, vt omnia fiant ordinabiliter; attendentes, quod omnes morti estis obnoxi, sicut ego mortuus sum.