V.
VACAT SEDES.
1278. 1. Jun. - 1279. 13. Jun.
Electione Nicolai per Nicolaum Papam cassata, "ne vacatio prolixior, quam verisimilis dissensio Strigon. Capituli et nonnulla alia minabantur, graviora eidem ecclesie ingereret detrimenta," provisionem Ecclesiae Strigon. Papa hac vice sibi reservavit. Verumtamen, ut ipse prosequitur, ad eam aliquamdiu procedere non sine causa distulit, ut tempore dato ad informationem recipiendam de persona, ipsius ecclesie honori et oneri congruente, quanto maturius, tanto consultius, tantoque utilius, iuxta sua desideria ecclesie provideret eidem[206]. Provisionem tamen hanc satis diu distulit. Nicolaus, ut vidimus, Archiepiscopatu privatus est 1278. 1. Jun., Papa autem praeter reservationem nihil usque 22. Sept. de Ecclesia hac disposuit; quo die Philippum Legatum in Hungariam destinans, eidem una iniunxit, ut omnia bona et proventus Archiepiscopatus recipiens ad manus suas, omnes eiusdem proventus ad opus futuri Archiepiscopi deponeret in aliquo tuto loco, rescripturus eidem Papae conditiones et statum ecclesiae huius, quid de praemissis receperit, tum dispositionis modum et quidquid in hac parte fecerit[207].
Huic Papae dispositioni Rex acquievit, nam in literis eius 30. Jan. et 13. Mart. 1279. exaratis "Metropolitana sedes Strigoniensis ecclesie" vacare dicitur
[206] Vide Nrum. 80.
[207] Vide Nrum. 69