dicitur[208]. Idem asserit etiam Capitulum Agriense in literis a. 1278. et 1279. exaratis[209].
Legatus per integrum annum Archiepiscopatum administravit. Quales "domos munitiones, et Castra" receperit, quantos proventus et ubinam deposuerit; relationes eiusdem ad Papam directe, ostenderent, sed proh dolor recte illae huius Legati literae, quae Archiepiscopatum et Praesules Strigon. concernunt, hucdum productae non sunt.
Tandem Papa "personis variis in suae deliberationis scrutinium introductis," Lodomerium Episcopum Varadiensem 13. Junii ad sedem Strigon. transferens, diuturnae et ipso Regno quoque nimium damnosae huius ecclesiae orbitati finem feliciter imposuit.
[208] Wenzel Cod. Arpad. XII. 252. - Fejér Cod. dipl. V. II. 492.
[209] Fejér 1. c. V. II. 483. 484. - Wenzel 1. c. 258. 260.