contumaciter non curavit, nec alias a Romano Pontifice confirmationem electionis predicte personaliter petiit, - - quamquam sex anni, vel circiter, tunc essent elapsi a tempore, quo dicta sua electio dicitur celebrata, et quod decretum electionis - - Pontifici non extitit presentatum, licet quedam scriptura, formam decreti continens, ostensa fuerit sub quibusdam sigillis, quibus de iure non erat fides aliquatenus adhibenda. Quodque cum olim procurator suus, in eiusdem predecessoris Innocentii presentia constitutus, interrogatus ab ipso, responderit, quod dicta sua electio quasi per inspirationem divinam fuerat celebrata, et in predicta scriptura, nuper pro parte sua exhibita, contineatur, quod ad eandem electionem fuit per formam compromissi processum, tamquam allegans contraria, non erat dictus Prepositus in premissa petitione confirmationis - - aliquatenus audiendus. Cum autem idem Prepositus - - citatus - - auctoritate litterarum eiusdem predecessoris Johannis, - - nec in prefixo - - termino, nec postmodum personaliter comparere curasset, nosque - - proponeremus idem negotium fine celeri et debito terminare; dicti procuratores eiusdem Prepositi - - postularunt, ut - - terminum peremptorium concedere curaremus. - - Quamquam autem contra premisse intentionis nostre propositum esset huiusmodi - - dilatio, - - tamen - - annuentes, secundam feriam, Resurrectionis dominice, proxime transacte, octavas immediate sequentem[212], - - duximus assignandam. - - - Cetera exhibuimus pag. 69. Actum Rome apud sanctum Petrum Kalendis Junii, Anno Primo.
Theiner Mon. Hung. I. 324-326. - Extr. Katona Hist. Crit. VI. 778. et Fejér Cod. dipl. V. II. 487.
67.
1278. 15. Jul. - Capitulum Strigon. tilios quondam Lende de Chu fenetum suum de Cholnok, Comiti Godyno civi Strigon. vendidisse testatur. - "Datum per manus Magistri Sixti Ecclesie nostre Lectoris, in idibus Jul."
Wenzel Cod. Arp. IX. 210.
68.
1278. Jan. - Aug. - Ladislaus IV. "insulam supra Danubio circa veterem Budam existentem, quae quondam insula leporum vulgariter, nunc autem insula
[212] Seu 25. Apr. a. 1278.