inter Cantorem Ecclesiae Scepusiensis et Hospites de Kalderbach componit, quod ratihabet Philippus legatus s. sedis Budae kal. Mart.
Wagner Analecta Scepus. III. 11. - Katona Hist. Crit. VII. 783. - Fejér Cod. dipl. V. II. 567.
77.
1279. 29. Mart. - Philippus Episcopus Firmanus, Legatus S. Sedis, Ugrinum de genere Chak, palatium suum Strigon. eiati Capitulo pro 200 marcis, quibus Nicolaus clericus (Electus Strigon.) filius quondam Ladislai Bani, Capitulo tenebatur, cessisse testatur.
In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis, ad perpetuam rei memoriam. Philippus dei gracia Firmanus Episcopus, apostolice sedis legatus, Vniuersis xpi. fidelibus, presencium noticiam habituris, salutem in omnium saluatore. Contractus sumentes inicium ab origine equitatis, presertim qui in causam accedunt seu ueniunt iudicati, auctoritatis et ratihabicionis debent munere, ac munimine solidari de gracia presidentis. Cum ecclesiastice moderacioni omnino conueniens dinoscatur, ut que racionabiliter ordinata sunt et sollempniter diffinita, nulla imposterum refragacione possint, uel debeant perturbari; sed sicut ea, que juris racio exigebat, utiliter oportuit stabiliri; ita inposterum, que juste diffinita sunt, nequeant per recidiue questionis scrupulum uiolari. Sane in nostra curia presencialiter et personaliter constitutis Nobili uiro Vgrino filio Pous comitis, de genere Chak, Magistro Tauarnicorum domini Ladizlai, Illustris Regis Vngarie, ex una parte, et discretis uiris, Magistris Ladizlao Strigoniensi et Reynaldo sancti Thome in promontorio Strigoniensi prepositis, procuratoribus Ecclesie Strigoniensis, ex altera; Idem magister Vgrinus libera et propria uoluntate, sciens se ad infrascripta non teneri, sed ex certa sciencia sua sponte uendidit, tradidit, et concessit, dedit, cessit, atque mandauit, seu in solutum dedit predictis prepositis, procuratorio nomine ipsius Strigon. ecclesie recipientibus et stipulantibus pro Capitulo eiusdem Strigon. ecclesie, quoddam Palacium, quod idem Vgrinus habebat in ciuitate Strigoniensi, super locum fori, cum omnibus Domibus, Curijs, ac casamentis, fundis et areis, cui a parte Septemtrionali quidam strictus vicus coheret, per quem descenditur usque ad flumen parui Danubij et postmodum iuxta eundem Danubium paruum protenduntur termini usque ad domum Laurencij sutoris, sitam in area Monasterij de Moyk Premonstratensis ordinis, et sic reuertuntur termini et limitaciones usque ad magnam plateam fori et sic reuertuntur iterum ad strictum vicum, de quo superius est premissum, cum omnibus iuribus, accionibus, ingressibus, egressibus, utilitatibus, commodis, accessibus et pertinencijs