Tykonio, litteras nostras memoriales, sub priori sigillo nostro confectas, nobis exhibuit, petens cum instancia, vt eas transferentes, sigillo, quo iam vtimur, muniremus, quarum litterarum tenor talis est:
Sequitur Nrus. 734. Tom. I. pag. 569.
Nos igitur peticionibus eiusdem abbatis inclinati, quia sigillum nostrum illesum comperimus in litteris antedictis, ipso sigillo, quo iam vtimur, muniuimus, de verbo ad verbum presentibus inserentes. datum sabbato proximo ante dominicam Inuocauit, anno domini Millesimo CCmo septuagesimo Nono.
E transsumpto Stephani Palatini a. 1389. - Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad, U. fasc. 8. Nro 170.
75.
1279. 28. Febr. - Philippus Legatus Papae dignitates, in Ecclesia Scepusiensi institutas, confirmat.
Philippus, miseratione diuina firmanus Episcopus, apostolice sedis Legatus, Dilectis in xpo. filiis, Capitulo de Scypis, Strigon. diocesis, salutem in domino. Regularibus institutis, que deo et hominibus placitam sapiunt honestatem, eo libencius nostrum patrocinium impartimur, quo ipsa delectabilius amplexantes, ea cupimus firmitate perpetua stabiliri. Sane sicut exhibita nobis uestra petitio continebat, pro uestre ecclesie honestate bone memorie M. Prepositus de Scypis, Strigon. diocesis, quasdam dignitates in ipsa ecclesia prouide ordinauit, quam ordinationem apostolico petiistis munimine roborari, Nos igitur uestris precibus inclinati, ordinationem ipsam, sicut sine prauitate prouide facta est et hactenus pacifice obseruata et in litteris inde confectis, ac in confirmatione bone memorie Benedicti Strigon. archiepiscopi continetur, auctoritate, qua fungimur, apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo cet ... Datum Bude II. kalendas Marcij, Anno domini Millesimo Ducentesimo Septuagesimo nono. Indicione Septima, Pontificatus domini Nicolai pape Tertij anno Secundo.
Sigillum periit. Orig. in Arch. Cap. Scepus. priv. Scrin. 11. fasc. 1. Nr. 13, - Extr. Fejér Cod. dipl. V. II. pag. 572.
76.
1279. ante 1. Mart. - Magister Renaldus praepositus s. Thomae Martyris de promontorio Strigon., ut arbiter, cum sociis electis litem de decimis