regis eum secutum fuisse inde patet, quod anno iam 1268. in literis huius regis Episcopus Varadiensis nominetur[232]; agente ergo certe Rege hoc infula hac ornatus fuit et post 24. Sept. iam Strigonii cum pluribus Episcopis comparuit[233]. Nec Belae regi ad mortem usque eius consilio et auxilio adesse cessavit, qui etiam gratus, terram Heney illi donavit et quidem, ut Lodomerius ipse testatur, "ut personae nostrae, non dignitati" (Vide Nrum. 336.) seu liberae eius dispositioni reliquit,
Mortuo Bela rege, etiam successoris, Stephani V. regis, in cuius duobus anni 1272. diplomatibus inter Praelatos commemoratur[234], gratiam "in feruore fidelitatis - ut Ladislaus IV. testatur - iugiter persistendo," sibi conciliari meruit, hanc tamen non in propriam, sed ecclesiae suae utilitatem convertens, privilegium a rege impetravit, ut nobiles, liberorum solatio destituti, possessiones suas ecclesiae Varadiensi legare possint, porro ut totum lucrum fodinarum, in territoriis ecclesiae inveniendarum, soli ecclesiae proveniat, tandem ut populi ecclesiae ab omni collecta regali exemti sint. (Vide Nrum. 146.)
A. 1273. "quum quondam iura et possessiones inter Episcopatum et Capitulum, ante aduentum Tartarorum communia, propter processum temporum, deficientibus antiquis Canonicis de Capitulo, propter nouitatem succedentium personarum, fuisset in dubium reuocata;" Lodomerius una cum Capitulo, cum "aliter ad plenitudinem certitudinis aliquatenus deuenire" non potuissent, "omnes seruitores, iobagiones Ecclesiae et alios aliquos, habentes recordationem et notitiam temporis retroacti," convocarunt, "a quibus communi voluntate et consensu Frater Joannes, Praepositus s. Stephani de Promontorio Varadiensi, adiunctis sibi quibusdam fratribus suis," praesente Egidio Custode Capituli, "super sanctissimum caput beatisssimi Regis Ladislai, Domini nostri in terris et Patroni in coelis, exegit iuramentum," sicque constitit villas Püspöki, Bendus et sancti Laurentii esse comunes[235]. Sic ergo Lodomerius iura antecessorum illaesa sibi et successoribus servare voluit.
Lodomerius in emolumentum ecclesiae suae etiam tertii Regis, nempe Ladislai IV. gratiam convertit; hic enim a. 1276. "summa devotione et singulari affectione personaliter ad Ecclesiam Varadiensem primum post adepta regni gubernacula et assumtum regium diadema" accedens, ibique festa pascalia celebrans, "ob devotionem, quam ad gloriosam virginem, Dominam nostram et ad beatum regem Ladislaum, sanctissimum progenitorem nostrum in terris et patronum in coelis," habuit, villam Szőlős cum Udvarnicis regiis, in ea residentibus, ea condicione contulit, ut una eorum pars ad officium
[232] Fejér Cod. dipl. IV. III. 456. 457. - Mon. Strigon. I. 560.
[233] Mon. Strigon. I. 547.
[234] Ibidem I. 595. 605.
[235] Fejér 1. c. V. II. 141.