vendiderunt et terram Thywan in villa Munuzlou remiserunt, de genere Oghus bani, ergo a Barone Regni, descendisse dicantur, patronique fuerint Abbatiae de Almád[227].
E Comitatu Zaladiensi, ut e praemissis apparet, oriundus, clero Dioecesis Vesprimiensis, cui Comitatus hic subiacet, adscriptus fuit et sat mature Canonicatum obtinuisse videtur, annis enim 1257-1260. iam Cantoris dignitate in Capitulo Vesprimiensi gaudebat[228]. Annos hos reipsa etiam in Capitulo exegisse videtur; adminus quadam vice per Capitulum una cum Praeposito Örsensi et aliis ad excipiendum in causa ancillae, per uxorem Comitis Myska de Örs Ecclesiae de eadem Örs donatae, iuramentum exmissus fuit[229]. Quousque in Capitulo permanserit et an prius aulae seu potius Cancellariae Belae regis senioris adlectus fuerit, hincque ad Stephanum regem iuniorem desciverit; ob defectum probarum dicere non valemus. Certum tamen est, illum utrique regi acceptum fuisse, praeferenter autem Elisabethae reginae, uxori Stephani regis, ut Ladislaus IV. a. 1285. his testatur, "Attendens idem wenerabilis pater (Lodomerius) fidelis noster, graciam et fauorem ipsius domine Regine (Elisabethae) karissime matris nostre, et fauorem, quibus eundem Wenerabilem patrem, adhuc eciam in minoribus constitutum, - - fuit sepissime laudabiliter et clementissime prosecuta." (Vide Nrum. 184.) Probabilius ergo in aula Stephani regis publica munia obire coepit. Ut ut haec sint, certum est, illum, ut iam pag. 8. observavimus, a. 1264. post recessum magistri Benedicti Vice-Cancellarii munus in aula eiusdem Stephani regis suscepisse, quo indefesse ad annum usque 1266. perfunctus est[230]. In literis tamen regiis, per ipsum exaratis tantummodo Vice-Cancellarius appellatur, ideoque beneficio quodam ecclesiastico provisus fuisse non videtur; Cantoris Vesprimiensis dignitatem adminus certe non retinuit, nam anno iam 1265. in literis Capituli Vesprimiensis Paulus Cantor occurrit[231]. Anno 1266. unicum solummodo Stephani regis diploma signavit, sicque initio statim huius anni, invalescentibus inter Belam et Stephanum regem dissidiis, de fortuna Stephani regis utcumque desperans, aut eius contra patrem insurrectionem reprobans, ab officio simul et aula recessit. Annum hunc et sequentem absque ullo officio transegisse videtur, adminus nullibi quidquam de eo occurrit; partes tamen Belae
[227] Cod. dipl. patr. V. 79.
[228] Fejér Cod. dipl. IV. II. 443.; IX. VII. 672.; Wenzel Cod. Arp. II. 294. 311.; VII. 517. 519. 540.; Cod. dipl. patr. IV. 40.; V. 33
[229] Wenzel 1. c. II. 293.
[230] Anno 1264. Wenzel Cod. dipl. VIII. 98. Cod. dipl. patr. VI. 125. - Anno 1265. Fejér 1. c. IV. II. 294. 295. 296. 298.; VII. I. 330. 331.; VII. IV. 129.; VII. V. 341.; Wenzel 1. c. III. 121.; XI. 548. - Anno 1266. Wenzel 1. c. VIII. 147.
[231] Wenzel 1. c. III. 127. et iterum VIII. 137.