82.
1279. 23. Jun. - Ladislaus IV. Rex demandat, ut decimae Capitulo Vesprimiensi eadem mensura administrentur, qua eodem Capitulo Strigon. dari solent.
Ladizlaus, dei gracia Rex Hungarie, fidelibus suis vniuersis, quibus expedit et presentes ostenduntur, de Comitatu Albensi, Salutem et graciam. Fideles nostri, prepositus et Capitulum ecclesie Wesprimiensis sua nobis conquestione efficaciter demonstrarunt, quod uos, dei timore postposito et sancte matris ecclesie reuerencia pretermissa, decimas uestras, in vino et in frugibus eisdem prouenientes, cum mensura iusta et legittima non daretis; Pecieruntque ijdem a nobis humiliter et instanter, vt ad exigendas predictas decimas mensuram iustam et congruentem, sicut expedit, formaremus. Igitur eorum peticionem pie et iuste admittendum pensantes Regio cum fauore, mensuram qua Strigon. Capitulo solui decime huiusmodi consueuerunt, eidem Wesprimiensi Capitulo duximus concedendam, Baronum et Nobilium Regni nostri, qui aderant, huic ordinacioni nostre accedentibus consilio et consensu; ordinantes siquidem et irreuocabiliter statuentes, vt eidem Capitulo Wesprimiensi de qualibet capecia frumentorum cum Cubulo quatuor palmorum et duorum digitorum, pollicibus appositis, cubulus persoluatur; de singulis autem capecijs siliginis, ordei et Auene duo cubuli erogentur. Presertim decime vini cum cubulo trium palmorum, adiunctis pollice et duobus digitis, ab omnibus exigantur, sicut in nostro priuilegio, exinde confecto, plenius continetur. Et ut presens nostra concessio et ordinacio firma perpetuo perseueret, eam presentibus et (sic) nostro Sigillo fecimus pariter communiri. Datum Bude Anno domini Mmo. CC. LXX°. nono, in vigilia beati Johannis baptiste.
E Transsumpto Capituli Vesprimiensis a. 1347. In Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 47. fasc. 1. Nr. 12. - Ed. Cod. Strig. II. 131. et Wenzel Cod. Arp. IX. 243.
83.
1279. 25. Jul. - Ladislaus IV. "cum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo nono, nobis in etate legitima constitutis, circa festum Sancti Jacobi Apostoli (25. Jul.) cum vniuersis Prelatis Ecclesiarum, Barronibus, Nobilibus Regni nostri et Cumanis omnibus congregacionem generalem fecissemus celebrari et omnia priuilegia seu instrumenta super possessionibus quibuscumque, per nos, in etate tenera constitutis, collatis, nobis iussissemus exhiberi;" attendens "Nycolai, Vgra et Valentini Comitum, ac magistri Ipoliti, dilecti et familiaris clerici nostri (filiorum nempe Comitis Ipoliti de Ilie) grata