80.
1279. 13. Jun. - Nicolaus PP. III. Lodomerium Episcopum Varadiensem in Archiepiscopum Strigon. praeficit.
Nicolaus - - Lodomerio, episcopo quondam Waradiensi, Strigon. Electo. - - Ad utilem provisionem Strigon. ecclesie - - pastoralis officii nos cura sollicitat.- - Novimus etenim, quod electionis de - - Nicolao Preposito Transilvano dudum - - celebrate cognicio per varia subterfugia - - usque ad nostra (tempora) deducta, eandem ecclesiam diutine vacationis vexavit incommodis, attrivit iniuriis et dispendiis immensis afflixit. - - Tandem electione ipsa - - cassata et postulatione de - - Vesprimiensi Episcopo - - non admissa[283]; ne vacatio prolixior, quam verisimilis dissensio Strigon. Capituli et nonnulla alia minabantur, graviora eidem ecclesie ingereret detrimenta, hac vice provisionem ipsius ecclesie sedi apostolice duximus reservandam. Verum tamen ad eam aliquamdiu procedere non sine causa distulimus, ut tempore dato ad informationem recipiendam de persona, ipsius ecclesie honori et oneri congruente, quanto maturius, tanto consultius - - provideremus eidem. Demum autem personis variis in nostre deliberationis scrutinium introductis, in te deliberationis ipsius exitus conquievit, et considerantes, quod, sicut assertione fide digna recepimus, vir es in consilio providus, in actibus strenuus, virtute pollens et fama, sicque in Waradiensi ecclesia non solum fideliter, sed et utiliter ministrasti, ut super pauca fidelis, super multa constitui merearis, te - - ad dictam Strigon. transferentes ecclesiam, propter urgentem necessitatem et evidentem utilitatem ipsius, te ipsi preficimus in Archiepiscopum et Pastorem. - - Datum Rome apud sanctum Petrum Id. Jun. P. a. 2.
Idem sub eodem dato scribitur Suffraganeis, Capitulo, Clero, Populo et Vasallis ecclesiae Strigon.
Theiner Mon. Hung. I. 337., qui tamen erronee in dato P. annum primum exponit.
81.
1279. 22- Jun. - Nicolaus PP. III. Ladislao IV. Regi Lodomerium, in Archiepiscopum Strigon. praefectum commendat, provocans eum, quatenus, si qua de bonis temporalibus Strigon. ecclesiae in manibus suis vel suorum existunt, eidem Lodomerio restituat et alios restituere compellat. - Datum Rome apud s. Petrum 10. kal. Jul. P. a. 2.
Theiner Mon. Hung. I. 339.
[283] Vide Nrum. 66.