possessiones ipsorum orphanorum ... (.agio existentes, Scemurkereky et keurusheg uocate, cum utilitatibus suis omnibus et pertinencijs, cessissent fratri G. superius m(emorato);) possessionibus vero ipsius fratris G. in Comitatu Nitriensi constitutis, Trepk, Rayuag (?) et Koa(ch) uocatis, antedictis orphanis comitis Chaba manentibus perpetuo pacifice et quiete, et quia nominate partes prescripta uestris priuilegialibus litteris ad robur perpetue firmitatis uolunt confirmari; eisdem nostri gracia, cum ad uos accesserit (sic), super premissis uestras litteras conferre velitis.
E Nro. 100. unde etiam Datum apparet. - Wenzel (Cod. Arpad. IV. 229.) integram constructionem parenthesi inclusam, exmisit. - Ex hoc diplomate patet, Nobiles etiam post ingressum in ordinem bona retinuisse.
100.
1280. mense Aug. - Capitulum Strigon. transscribit Nrum 99.
A B C
Magister L(ucas) prepositus et Capitulum ecclesie Strigon. Omnibus Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in salutis largitore. Ad uniuersitatis uestre noticiam harum serie uolumus peruenire, Ouod dominus Vincencius, dei gracia Episcopus Nitriensis, suas nobis direxit litteras sub hac forma:
Sequitur Nrus. 99.
Nos igitur iuxta continenciam predictarum litterarum domini W. episcopi Nitriensis et quia dictus frater G(othhardus) de Ordine fratrum minorum, uiri (sic) nobilis de Ludan, predictas litteras ueras esse asseruit coram nobis, In huius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri (munimine) roboratas. Datum per manus discreti uiri, magistri Sixti, Lectoris ecclesie nostre, Anno domini M°. CC°. Octuagesimo ... Mensis Augustj.
Sig. e rubro et viridi serico pendet. Orig. humore exesum in Musaeo Nat. Hung. - Ed. Wenzel Cod. Arpad. IV. 229.
101.
1280. 6. Sept. - Philippus Episcopus Firmanus, Apostolicae Sedis Legatus, in Castro Strigon. commoratur Octavo idus Septembris.
Fejér Cod. dipl. V. III. 15.