Miseracione diuina Episcopi, Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Salutem In Vero salutari. Nouerit Vestra vniuersitas, Quod Venerabilis pater, dominus Thymotheus, dei gracia Episcopus Zagrabiensis, exhibuit nobis quoddam priuilegium excellentissimi domini nostri Ladislaj, dei gracia Regis Hungarie, in hec verba:
Sequuntur literae Ladislai IV. de a. 1277., quibus "gratam et commendabilem fidelitatem et meritoria et multiplicia obsequia Ven. patris Thymothej - - Episc. Zagr., - - quibus Idem In Regni nostri Negocijs et Coram nostre Maiestatis oculis absque alique offensionis scrupulo studuit multipliciter complacere, attendentes, - - - contulimus sibi et per eum Episcopatui Zagrab. Comitatum de Berzencze, cum collecta Marturinarum et septem denariorum - - -."
Nos itaque ad peticionem dicti domini Thymothej episcopi Zagrabiensis ipsum priuilegium predicti domini nostri sub dupplici Sigillo pendenti Inuenientes non Cancellatum, nec abrasum, vel in aliqua sui parte Viciatum, de Verbo ad Verbum legi et transcribi fecimus et In perpetue rei memoriam presens scriptum Sigillorum nostrorum Munimine consignari. Datum Strigonij decimo septimo kalendas Nouembris, Anno domini Millesimo ducentesimo octuagesimo.
E transsumpto Mathiae Regis a. 1486. Orig. in Arch. AEppatus Zagrab. Privil. Nro 45. - Ed. Tkalcsics Mon. Episc. Zagrab. I. 202. Wenzel Cod. dipl. Arpad. XII. 308.
104.
1280. 17. Oct. - Capitulum Strigon. testatur, "quod nobiles viri Comes Dionysius, filius Kemen et magister Kemen, filius Laurentii, quondam Palatini, fratris eiusdem" divisionem inter se peregerint. "Ad cuius evidencius argumentum in easdem possessiones per hominem venerabilis patris, Domini Lodomerii, Dei gratia Archiepiscopi nostri, ad hoc specialiter assumtum, se dixerunt esse legitime introductos." "Datum per manus discreti viri, magistri Sixti, Ecclesiae nostrae Lectoris. 16. kal. Nov."
Fejér Cod. dipl. V. III. 50. - Rarum hoc est exemplum introductionis per homines Archiepiscopi.
105.
1280. 6. Nov. - Elisabetha Regina senior quingentas capecias, quas Ladislaus Rex de decimis Ecclesiae Scepusiensis ad castrum Scepus deputavit