deputavit, cum per ammonicionem Philippi Legati "et per consilium fidelis nostri magistri Luce, sancte strigon. ecclesie prepositi, aule nostre cancellarii," cum salute animae suae recipere eas non posse intellexisset, plene restituit. Datum in villa Cygra feria quarta proxima ante octauas omnium sanctorum.
Cod. dipl. patr. VI. 261. - Lucas hic, quem Memoria Basilicae Strigon. pag. 121. eundem cum magistro Haab fuisse erronee asserit, se a. 1282. "miseracione divina praepositum Ecclesiae s. Martini de Scepus, aulae maioris reginae Hungariae Cancellarium" appellat. (Fejér Cod. dipl. V. III. 134.) Ergo Lucas cum Elisabetha Regina seniore, postquam haec favore Regis Ladislai, filii sui, et consensu Baronum dominium provinciae Scepusiensis obtinuisset, (Fejér ibid. 40.) Scepusium discedens, Praeposituram Strigoniensem cum Scepusiensi a. 1281. post mortem Muthmerii Praepositi Scepus. commutavit Sed iam a. 1282. vitam posuisse videtur, quia anno hoc in officio Cancellarii successorem habuit Poukam Episcopum Sirmiensem (ibidem pag. 129.) in Praepositura autem Bartholomaeum (Wagner Analecta Scepus. III. 13.) Caeterum sub brevi etiam regimine magnum Capitulo beneficium exhibuit, Collegium nempe Canonicorum sex novis Canonicis auxit et e decimis dotavit. (Fejér ibidem pag. 134.)
106.
1280. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. terram Levanchtelke cedit Andreae, nobili de Hatvan, pro terra eiusdem Hatvan, coram Cruciferis Strigon.
Frater Petrus, magister domus hospitalis sancti Regis Stephani de Strigonio et Conuentus eiusdem, omnibus xpi. fidelibus, presentem paginam habituris, salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Comes Pasca, officialis venerabilis patris L., diuina et apostolica miseracione sancte Strigon. ecclesie archiepiscopi, vice et nomine dicti domini sui, ex una parte; Andreas, filius Johannis, nobilis de Hotwon, ex altera; Idem Comes Pasca confessus est viua uoce, quod dictus dominus archiepiscopus quandam particulam terre sue, Lewanchteluky nuncupatam, dedisset in concambio andree antedicto. E conuerso dictus andreas dixit, quod dedisset et assignasset terram suam hereditariam, Hotwon vocatam, domino L. archiepiscopo, iuxta terram eiusdem domini archiepiscopi a parte occidentali adiacentem. Cursus autem metarum dicte terre talis est: Prima meta incipit iuxta domum Thome, filij Scerechmerij, ubi est quedam meta pyrij (sic) pro meta deputata, et inde procgreditur uersus meridiem ad quoddam nemus magnum et ex eodem nemore asscendit ad quendam collem et satis protenditur in eodem, et inde prouenit ad quandam modicam planiciem, inter siluas existentem; de illa quidem planicie asscendit in quendam montem, Beylch nominatum; de illo autem Beylch