Quamvis haec nimis verisimilia sint; negare tamen non possumus, e literis Capituli Transilvanensis, si, ut denuo observamus, erronee signatae non sint, totam chronistae narrationem impugnari posse et asseri, Nicolaum a Legato, prout eidem iuxta superius recitatas literas integrum erat, ex aula Regia revocatum, "in patrimonio et hereditate sua," ab omnibus oblivioni traditum, vitam posuisse.
Quae assertionum harum veritati innitatur, Lectorum iudicio relinquimus, candide fatentes, nos diligentissime licet et diutissime disquirentes, omnimodam certitudinem eruere non potuisse; nec etiam prius dubium cessabit, quam relationes, quas Legatus hoc in negotio ad Papam certissime direxit, productae fuerint.
Nicolaum artis etiam bellicae non ignarum fuisse, literae Ladislai Regis a. 1284. sic docent: "in expugnacione Castri Adrian, quod Nicolaus filius Pauli et fratres eiusdem contra nos detinebant, destruendo incolas regni nostri de eodem, cuius Castri expugnacionem Nicolao electo, fideli nostro, commiseramus; demum - - in bello, quod idem Nicolaus electus de precepto nostro contra Gyan filium Alardi, in partibus transilvanicis pro conseruacione fecit incoiarum partis illius."[355] Quonam anno expediciones hae praesusceptae fuerint, literae Regis non produnt,
112.
1281. 1. Martii. - Ladislaus IV. monachis Augustinianis Strigonii terram Armenorum pro construendo ibidem monasterio donat.
Ladizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Rame, Syrie (sic), Galacie (sic), lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Salutem in omnium saluatorem. Equitas suadet, veritas edocet, quod reges et ceteri principes, qui diuino nutu teguntur, in celesti Iherusalem tunc potissimum collocentur, Cum per eos temporalis ecclesia, precioso sanguine xpi. decorata, In rebus transitorijs ditatur deuocius et dotatur; proinde ad vniuersorum noticiam, tenore presencium, harum serie, (sic) volumus peruenire, Quod viri fratres Heremite, de ordine sancti Augustini, ad nostram accedendo presenciam, Quandam terram Armenorum nostrorum, In Strigonio existencium, Incipiendo iuxta viam inferiorem, que est prope ecclesiam sancti Johannis Baptiste, et exhinc per distinctionem vie, per quam itur in kouachy, et ab ipsa declinando, per cursum vie pupplice In Ciuitatem Strigoniensis Ciuitatis vsque terminos terre Capituli Strigon., Et abhinc vsque ad
[355] Fejér Cod. dipl. V. III. 250