nonnisi a recessu Regis ad Cumanos ad excessum Nicolai ex officio ViceCancellarii, ergo a mense circiter Oct. usque Dec. a. 1279. evenire potuit. Jam autem in literis Capituli Transilvanensis, sine dato diei, sed a. 1280. exaratis, dicitur, quod "Jula Banus et frater suus Nicolaus, filii Ladislai bonae memoriae quondam Vayvodae Transilvaniae" personaliter comparentes, possessionem Szent-Miklós in Comitatu de Kolos quinquaginta Marcis vendiderint.[346] Dubio caret Nicolaum hunc eundem esse cum Electo antea Strigoniensi. Ergo Nicolaus a. 1280., si nempe literae Capituli Transilvanensis anno hoc erronee signatae non sint, adhuc in vivis exstitit, sicque chronista Salisburgensis mortem eius erronee ad a. 1279. relegat. Numquid tamen ideo falsa narrat? Nos ecquidem hoc spectatis adiunctis, quae chronistae nimium favent, asserere non audemus et nostro quidem iudicio chronista hic in eo solum aberrat, quod ea, quae successive facta sunt, continuatim enarret. Tragoedia haec sic decurrerit: Nicolaus cum Praeposito Strigon. Regem secutus, mense Decembri munus Vice-Cancellarii, morbidus aut taedio affectus, sponte resignavit, in aula tamen Regia permansit. Interim Praeposito forte iam occiso et anno 1280. ingruente, cum Rege, nondum Legato reconciliato, diversas Regni partes peragravit; e diplomatibus enim constat Regem 17. Jan. in "Bysterche" fuisse[347]; iam si hic Bistricia, in Transilvania sita, intelligatur, tunc Nicolaus occasione hac commode ante Capitulum Transilvanense comparere potuit. 10. Martii in Gumseed (fors Dömsöd in Comitatu Pest-Soltensi) 31. Martii autem Budae Rex constituebatur[348], sed reconciliatione non perfecta, aut Legato absente, Rex iterum discessit et 4. Apr. Vacii, 9. Apr. in Szikszó (Zekzou) 21. Maii in villa Jenke[349] commoratur. Jam mense Junio exeunte iterum Budae residens (adminus 27. eiusdem mensis ibidem literas edit)[350] cum Legato de reconciliatione iterum tractare coepit, quae tandem opera Pascasii Praepositi Posoniensis[351] ante 18. Augusti perfecta est.[352] Medio tempore novae iterum mutaciones in aula Regis factae sunt, nam magister Acho, Nicolai in officio Vicecancellariatus successor, post 1. Augusti disparet[353] et a. 17. eiusdem mensis iam magister Bartholomaeus officio hoc fungitur.[354] Hoc ergo tempore intermedio etiam Nicolaus mortem, prout chronista narrat, obire potuit.
[346] Fejér Cod. dipl. VII. IV. 181.
[347] Ibidem V. II. 17.
[348] Wenzel Cod. Arpad. IX. 278.
[349] Fejér 1. c. V. III. 20. 22. 27.
[350] Ibidem 21. et VII. II. 83.
[351] Vide Nrum. 95.
[352] Fejér 1. c. V. III. 29.
[353] Wenzel 1. c. IX. 275.
[354] Ibidem XII. 295.