115.
1281. 22. Apr.- Lodomerius Archiepiscopus Strigon. Nrum. 113. transscribit et approbat.
Lodomerius dej gracia Strigon. Archiepiscopus, eiusdem loci Comes perpetuus, et Capitulum ecclesie sue Strigon., Vniuersis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, Salutem In Auctore salutis. Vniuersitati Vestre tenore presencium cupimus esse notum, quod discretus Vir, Magister paulus, Canonicus Zagrabiensis, ex parte Venerabilis patris, domini Thymothei Episcopi Zagrabiensis, ad nostram presenciam accedens, Nobis exhibuit litteras eiusdem domini Episcopi, de Verbo ad Verbum formam huiusmodi continentes:
Sequitur Nrus. 113.
Nos vero predictis litteris prefati domini episcopi fidem, vt debuimus, credulam adhibentes, ac eius predictam excommunicationis Sentenciam approbantes; Vniuersitatem Vestram requirimus et Monemus, quatinus dictos filios Herrici Bani et ipsorum complices et sequaces cum ad vos accesserint, tanquam excommunicatos et Anathematizatos velitis arcius euitare; donec ipsi domino Episcopo et ecclesie sue prestita satisfactione dampnorum et Iniuriarum huiusmodi, secundum formam ecclesie fuerint legittime absoluti. datum Strigonij eodem anno tercio die quindenarum dominice Resurrectionis.
E transsumpto Mathiae Regis a. 1486. Orig. in Arch. AEppatus Zagrab. Privil. Nro. 45. - Extr. Kercselich Hist. Ep. Zagrab. I. 92. et Fejér Cod. dipl. V. III. 105. et X. III. 265. - Ed. Tkalcsics Hist. Ep. Zagr. I. 206. et Wenzel Cod. Arp. XII. 336.
116.
1281. 1. Jul. - Capitulum Strigon. Comitem Benedictum, fratrem Pauli quondam Episcopi Vesprimiensis, terram Munoros Comiti Nicolao, filio Comitis Nicolai, nepoti Vech, quadraginta marcis cessisse perhibet. - "Datum per manus Magistri Sixti Ecclesie nostre Lectoris, in calendis Julij."
Wenzel Cod. Arp. IX. 307.
117.
1281. 1. Jul. - Conventus de Ságh, Nobiles de Csitár possessionem ipsorum inter se divisisse testatur.
Nos ladislaus prepositus ordinis fratrum premonstratensium Monasterij Beate virginis de Sag, et Conuentus loci eiusdem, Memorie commendantes,