tenore presencium significamus, quibus expedit, vniuersis, Quod cum Nicolaus, filius Stephani, nobilis de Chytar, quosdam suos proximos et cognatos, Dobank videlicet et petrum, nobiles de eadem, ordine Juris ad presenciam domini Stephani, quondam illustris regis hungarie, legittime Citari fecisset super quadam possessione de eadem Chytar, ipsos communiter contingenti, tandem vtreque partes, ex permissione Judicis eiusdem domini Stephani regis, per nobiles prouincie Comitatus hontensis taliter inter se concordassent propter bonum pacis et concordie vnionum, Quod ipsam possessionem presente homine nostro, ad ipsam diuisionem per nos transmisso, taliter diuisissent, quod medietas ipsius possessionis, a parte Dragol existens, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs vniuersis, certis metis separando distincta, predictis petro, Dobank et Benedicto[356] cessisset perpetuo possidenda, alia vero pars eiusdem, a parte Hunthuar existens, similiter certis metis distincta et separata, similiter cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs vniuersis cessisset eidem Nicolao similiter perpetuo possidenda. Cuius quidem possessionis, modo premisso diuise, mete hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a Riuulo Bernechepataka in valle lapidosa et superius vallem lapidosam sunt due lapides per se iacentes ad modum metarum. Inde vadit versus orientem per vnum Berch ante portam lapideam, et ibi est vna meta terrea. Deinde descendit ad quoddam Berch, slovykkeve vocatam, ad vnam metam. Inde descendit ad vnum Riuulum, wlgariter Beberchpataka vocatum. Inde ascendit ad vnum Berch, deinde descendit ad magnum puteum. Deinde per magnum spacium transeundo per aquam et deinde exit ad metam, et de vna meta ad aliam metam vadit vsque ad magnam viam, et ibi terminantur mete supradicte. premissam autem diuisionem peregerunt Jako, filius Stephani, et Paznan, nobiles de genere hunthpaznan, Gregorius de zelchen, et dedach de Stergo; prout hec omnia predicti diuisores, homo noster et partes predicte asseruerunt, ac pena interposita, quod si qua parcium temporis in processu ipsam diuisionem retractaret, contra partem, ipsam diuisionem obseruantem, in viginti marcis, ante litis ingressum persolvendis, conuinceretur ipso facto. Datum in octauis festi Natiuitatis beati Johannis baptiste. Anno domini Millesimo ducentesimo octuagesimo primo.
E transsumpto Petri de Peren, Judicis Curiae Regiae, de a. 1416. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. F. fasc. 2. Nro. 44.
[356] Hic superius inter cognatos non occurrit.