118.
1281. 6. Sept. - Philippus Episcopus Firmanus Apostolicae sedis Legatus Strigonii privilegia Monasterii de Thurócz confirmat. - "Datum Strigonij VIII. Idus Septembris, Indiccione nona, Pontificatus domini Martini pape IIII. Anno primo."
Cod. dipl. patr. VI. pag. 247., ubi tamen erronee anno 1279. signatur; anno enim hoc nondum Martinus tiaram gessit. Magis adhuc aberrat Fejér, qui Cod. dipl. VII. II. 45. literas has ad a. 1276. relegat, quando nec Philippus adhuc Legatum egit et datum sic depravat: "Datum Strigonii VIII. Idus Sept. Indiccione IX. festo divi Martini Episcopi V. Anno I."!
119.
1281. 19. Oct. - Capitulum Strigon. testatur, Nicolaum Archidiaconum Neugradiensem (Canonicum Strigon.) et Comitem Botond fratrem eius, Comiti Michaeli filio Fulkus pro bono pacis de terra eorum Pehchan septuaginta iugera concessisse. Datum dominica proxima post festum s. Galli confessoris.
Wenzel Cod. Arp. IX. 306.
120.
1281. 26. Oct. - Lodomerius Archiepiscopus literas Muthmerii Praepositi Scepus., quibus medietatem villarum Lethon et Hajmuth Capitulo suo cedit, confirmat.
LOdomerius, miseracione diuina sancte Strigon. ecclesie archiepiscopus, eiusdemque loci comes perpetuus, Vniuersis Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod dilectus filius Stephanus, presbiter et canonicus ecclesie sancti Martinj de Scepus, suo et procuratorio nomine Capituli eiusdem, ad nostram accedens presenciam, litteras discreti viri, magistri Mothomerij (sic) prepositi de Scepes, suo Sigillo autentico consignatas, super percepcione dimidie partis reddituum, proueniencium de duabus villis, Lethon videlicet et Hemych nuncupatis, nobis exhibuit, humiliter supplicando, ut ipsas litteras nostre confirmacionis presidio dignaremur confirmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est:
Nos magister Mothomerjus cet. Vide apud Fejér Cod. dipl. V. III. p. 103.
Nos ergo attendentes, litteras antedicti magistri Mothmerij prepositi non