et titulis legitimis interuenientibus conceditur, uel confertur, id solidum (et) firmum debeat permanere; Maxime cum aliquid in ius et proprietatem sacrosancte matris ecclesie, que nos in xpo. regenerauit, pia consideratione offertur, uel etiam condonatur, Proinde vniuersitati uestre noticie tenore presencium declaramus, quod nobilis vir, comes Bartholomeus, filius comitis Bos, de genere Scemere, in nostri presencia constitutus, considerans se esse heredum solacio destitutum, Iwanka fratris sui sibi personaliter accedentibus consilio et consensu, quandam terram, seu possessionem suam, Gutha uocatam, cum vtilitatibus suis et pertinencijs et specialiter cum duabus piscinis, Mezeed et Melsuen appellatis vulgariter, sancte matri ecclesie Strigoniensi et (eius) archiepiscopis consequenter dedit, optulit, contulit et donauit pro remedio anime sue et eterne salutis brauio optinendo (in) elemosinam sempiternam, tam ipsam sanctam matrem Strigoniensem ecclesiam, quam eius archiepiscopos vniuersos in eadem possessione et suis pertinencijs huiusmodi donacionis titulo constituens et ordinans perpetualiter legitimos possessores, eiusdem possessionis et utilitatum suarum dominium ad ipsam Strigoniensem ecclesiam perhempniter transferendo; que quidem terra, siue possessio est situata ab omni parte sui inter terras archiepiscopatus Strigoniensis, Gutha similiter nuncupatas; et ne huius rei ueritas longinquitate temporis a posterorum memoria (ob)scuretur, in perpetuam firmitatem, ad instanciam et peticionem eorumdem Bartholomei et Iwance comitum presentes litteras, sigillo nostro dedimus communitas. Datum anno domini M°. CC°. LXXXmo. primo.
Sig. bene conservatum e serico flavo dependet. Orig. valde iam exesum in Arch. Prim. Sec. Lad. C. fasc. 1. Nro. 5. - Ed. Cod. Strigon. I. 81.
125.
1282. 2. Mart. - Ladislaus IV. Rex, Comiti Petro de Orsan indulget, ut generum suum, Petrum de Ethei, haeredem constituere possit.
Nos Ladislaus, dei gracia Rex Hungarie, memorie commendantes, significamus, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod comes Petrus, filius Tymere de Orsan, ad nostram accedens personaliter presenciam, a nobis humiliter suplicando postulauit, ut sibi, sine liberum (sic) solacio destituto, Petrum, filium Martini de Etey, karissimum generum suum et eius consortem, predilectam filiam suam, Stephania uocatam, ac eorum heredes, in locum et uicem heredum naturalium, seu legitimorum recipere ualeret et habere, quibus omnes possessiones suas, Seruos. et ancillas, mancipia et alia bona relinquere posset, seu legare. Nos tamen, qui diuina fauetite Clemencia in Regno nostro dominium retinemus, ad quos ex longa et approbata consuetudine Regni nostri,