a tempore, cuius non extat memoria, possessiones et bona sine liberis masculis decedencium, non obstantibus heredibus legitimis et alijs cognatis ac consanguineis, deuolui deberent, fauorabilem peticionem predicti Petri admittentes, ipsius servicia et fidelitates attendendo, que nobis in diuersis expedicionibus Regni nostri impendit indefesse, ex munificencia et conniuencia Regie nostre maiestatis concessimus indulgendo, ut predictum petrum, filium Martini de Etey, karissimum generum suum et eius consortem, predilectam filiam suam, sibi in locum et uicem naturalium heredum, seu legitimorum reciperet et haberet, Cui omnes possessiones suas, ex nostra permissione et beneplacito, tam hereditarias, quam eciam aquisitas, reliquit et legauit, dictum Petrum et filiam suam instituendo heredes et filium adoptiuum Sibi, tanquam heredes et legitimos successores; cognatorum, consanguineorum et aliorum affinium suorum contradiccione non obstante; Ordinantibus et decernentibus nobis irritum et inane, quicquid contra hoc (sic) nostrum indultum a quoquam contingeret indebite attemptari; volentes tamen, quod quandocumque nobis presentes reportate fuerint, nostrum priuilegium super hoc ipsi Petro concedemus. Datum in Hotuon in crastino dominice Oculi mei, anno domini M°. CC°. octuagesimo secundo.
Sigillum tergo fuit appressum. Orig. literis minutis exaratum in Arch. publ. Cap. Strig. Capsa 1. fasc. 3. Nr. 1. - Vide Nrum. 127.
126.
1282. 12. Mart. - Capitulum Strigon. duobus iobagionibus suis facultatem construendi penes villam Patas molendinum elargitur.
Universis, presentes Litteras inspecturis, Magister Andreas prepositus, et Capitulum ecclesie Strigoniensis, salutem in Largitore salutis. Ad vninersitatis vestre noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod Guntherius et Blasius, iobagiones nostri de villa Gormoth, ad nostram presenciam accedentes, nobis humilitcr supplicarunt, vt eos permitteremus super particula aque, quc dc flumine Goron deriuatur, retro villam nostram, Patas vocatam, facere molendinum. Nos igitur eorum peticioni et supplicacioni condescendentes benigne, prout a nobis petebant, eis construendi molendinum, seu eciam molendina dedimus licenciam, in loco superius annotato; ea condicione nichilominus, per ipsos et eorum heredes, ac nepotes perpetualiter obseruanda, quod tam ipsi, quam eorum posteritates in signum Dominij, ex parte cuiuslibet Molendini, uel parium lapidis molaris, singulos fertones denariorum vsualium circa festum sancti Michaelis in autumpno nobis et nostris successoribus annuatim et perpetuo soluere tenebuntur. Et quia per Simonem de eadem Patas eis in hac parte fuerat contradictum; ad inspiciendum dictum