Luca ullo unquam tempore poterunt reuocare. Datum in vigilia s. Laurencij Anno Domini M°. C°C°. octuagesimo secundo.
A. B. C. D.
Sigillum cum zona periit. Orig. ex Arch. Comitum quondam Amadé Böösensi. - Apparet e literis his, quam caute Capitula in designandis personis processerint.
129.
1282. 19. Aug. - Frater Dominicus Magister domus hospitalis s. Regis Stephani de Strigonio et frater Saulus eiusdem ordinis, a Thoma Comite pro precio terrae Caracha sex marcas, quas idem solvere debuisset coram Capitulo Budensi in octavis s. Stephani Regis (27. Aug.), quia procedere debebant in aliis negotiis Ecclesiae prope Thiziam, in domo Fratrum Minorum recepisse testantur. - Datum quinto die Virginis gloriose.
Fejér Cod. dipl. V. III. 132.
130.
1282. 22. Aug. - Conventus Cruciferorum Strigon. Marcellum Custodem Strigon. terram custodialem Bereny elocasse testatur.
Nos Frater Dominicus magister et totus Conuentus sancti Regis Stephani de Strigonio significamus, quibus expedit, tenore presencium vniuersis, Quod discretus vir Marcellus, custos ecclesie Strigoniensis, ad presenciam nostram accedens, terram suam custodialem, Berin vocatam, sitam in Comitatu Neugradiensi, locauit tribus theotonicis, Kunch uocatis, et Frederico, filio Beringeur, Albereht, Hench Hungaro, Lypoldo, Wygman villico, Rodolpho, vrnico, Walculch, et Detreh, hospitibus de villa Ineu, iobagionibus magistri Bartholomei, ad conducendum ipsam terram, constitutis personaliter coram nobis; condicione huiusmodi mediante, ut predicti Theotonici annis singulis, quamdiu ipsam terram tenebunt, prefato custodi tres marcas fini argenti, uel denarios vsuales tanti ualoris, et ceram ponderis triginta marcarum, in festo natiuitatis beate virginis soluent, ut assumpserunt, et in eodem festo Natiuitatis beate virginis, nec non in festiuitatibus Pasce et Pentecostes annuatim singulos agnos pingues, sex caseosque bonos ipsi custodi in signum muneris offerent et dare tenentur; incursuri penam dupli, si aliquod predictorum non dederint in terminis et festiuitatibus supradictis et nichilominus a locacione predicte terre nouerint se casuros. In cuius rei memoriam ad peticionem parcium