presentes litteras nostro Sigillo dedimus communitas. Datum et actum anno domini Millesimo Ducentesimo Octuagesimo secundo, in octaua assumpcionis virginis gloriose.
Sig. tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 51. fasc. 1. Nro. 11. - Extr. Fejér Cod. dipl. V. III. 147. - Ed. Cod. Eccl. Strigon. II. 138. et Wenzel. Cod. Arp. IX. 346.
131.
1282. 4. Nov. - Martinus PP. IV. praemittens, quod dudum praepositura s. Petri de veteri Buda vacante per resignationem Joannis, Archiepiscopi tunc electi Colocensis, Capitulum ipsius Ecclesiae Magistrum Gerardum Canonicum Albensem in eiusdem Ecclesiae Praepositum concorditer eligens, a Capitulo Strigon., ad quod huiusmodi electionum confirmatio spectare dicitur, sede Strigon. vacante, quae tunc vacabat, petiit electionem confirmari; dicto vero Capitulo Strigon. negotium huiusmodi remittente ad Philippum, tunc Legatum Apostolicae sedis, idem negotium ipsum ad sedem apostolicam remisit. Nunc ergo praemissa inhibicione, ne Archiepiscopus Strigon. ac Capitulum Budense pendente huiusmodi negotio de Praepositura ipsa irj dicti Electi preiudicium aliquid innovent, per Episcopum Vaciensem in electionem inquiri et legalem confirmari iubet. - Datum apud montem flasconem II. Non. Nov. Pont. a. secundo.
Fejér Cod. dipl. V. III. 135. et iterum VII. V. 456. - Theiner Mon. Hung. 1. 351. - Joannes hic ut Electus Colocensis prima vice comparet 10. Oct. 1278. (Fejér 1. c. V. II. 470.) Gerardus ergo hoc tempore Praepositus Budensis electus fuerit, negotium tamen confirmationis eiusdem per Capitulum Strigon. tantum initio anni 1279. ad Legatum, post adventum nempe eiusdem, remitti potuit.
132.
1282. 8. Nov. - Civitas Strigon. decimas Capitulo Strigon. competentes, se prompte praestaturum deobligat.
Nos Comes Elkynus Judex Strigon., Sergodinus, Comes Archynus, Rubinus, Nicolaus, Comes Hench et Comes Bank iurati, ac vniuersi Ciues predicte Ciuitatis, Significamus, quibus expedit, vniuersis, Quod licet ex demerito quorumdam iuratorum et conciuium nostrorum pro eo, quia decimas honorabili Capitulo Strigon. duobus annis non soluerant contumaciter, in ducentis marcis contra ipsum Capitulum fuissemus conuicti et insuper ad restitucionem quindecim