recepissent in uilla theotonicali[427] septem equos et vnum ex eisdem populis interfecissent. Item quod ipsi filij Kazmerij in equis, bobus, ac alijs rebus, animalibus minoribus et in argento, sub forma paccionis, de eisdem populis vngaris de Sceuden ad valorem quingentarum marcarum recepissent. Item quod ijdem filij Kazmerij in destruccione uille Arad in equis, bobus, ac animalibus minoribus fecissent dampnum sexaginta marcarum; prout omnia premissa et singula premissorum in litteris inquisitorijs Capituli Waciensis et Cruciferorum sancti Regis Stephani predictorum, nobis constiterunt euidenter. Hijs autem omnibus exceptis, super quibus predicte littere inquisitorie nobis exhibite fuerunt, idem comes Mauricius nomine eiusdem domini archiepiscopi asseruit, contra eosdem filios Kazmerij eundem dominum archiepiscopum plures habere acciones; videlicet quod Lampertus, Stephanus et Ladizlaus predicti a festo pentecosten, cuius secunda reuolucio proxima est, pendente lite, in uilla Boytha quadraginta boues et uiginti pecudes recepissent. Item in villa Bersen, associatis sibi famulis magistri Chak, filij petri quondam palatini, recepissent tres equos et secundario triginta equos minus duobus, et ipsi ijdem in eadem villa recepissent sexaginta pecora. Item in uilla Musla dictus Ladislaus per se et seruiens suus, Chetheu nomine, recepisset quinque boues. Item dictus Stephanus in molendino sacerdotis de kemend recepissent sex boues cuiusdam hominis de arad. Item Lampertus et seruiens suus Johannes, dictus Luew, in uilla Vlued recepissent triginta quatuor boues. Item ijdem Stephanus, Lampertus et Ladislaus in uilla Gormoth archiepiscopali uiginti pecora et viginti pecudes recepissent. Item dictus Stephanus in fine uille Been a dyonisio iobagione domini archiepiscopi de sancto paulo, recepisset quintam dimidiam peciam panni grisey et unum equum, vnam marcam, vnam faretrem, vnam clamidem duplicem et omnia alia minuta, que penes se habuit, auferendo. Item dictus Ladizlaus in uilla Bersen recepisset octo boues et octo equos et ibidem vnum iobagionem domini archiepiscopi interfecisset. Item predictus Johannes, dictus lwew, Simon albus, Mauricius de Vduord, detrico et Corardo de Rosna recepissent in equis et panno ad valorem centum marcarum. Item famuli eorundem filiorum Kazmerij a portitoribus annonarum domini archiepiscopi sex boues recepissent. Item ipsi ijdem filij Kazmerij vnum equum et unam vaccam recepissent ab eisdem. Item in uilla Kemenche famuli eorumdem filiorum Kazmerij quatuor boues et duas vaccas, ac unam ouem recepissent. Item quod famuli Vgrini predicti, uidelicet Chine et Gregorius in uilla Sorlow duos equos recepissent. Item Stephanus, Lampertus et Ladislaus in villa Zalka quingentarum et sedecim marcarum dampna intulissent et homines de eisdem interfecissent. Item Stephanus, Ladizlaus et
[427] ) Nempe: Szölgyén.